Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 403 > >|
Materia igitur vbique eſt, illa verò ſine
forma eſſe non poteſt, quare & formam vbi-
que eſſe neceſſe eſt: ſed & animam quan-
dam, ſeu quòd vbique fiat generatio, ſeu
quem magis ab præſentem attinet tractatio-
nem, in quocunque corpore, cùm extra lo-
cum ſuum fuerit, motus principium eſſe vi-
deatur.
At motus non ab anima, ſed à na-
tura eſt.
Mea nihil intereſt, modò ( quem ab
præſentem mihi ſolùm tractationem neceſ-
ſarium eſt ) fatearis principium eſſe quod-
dam motus: nam de anima, an omnis natu-
ra anima ſit poſteriùs conſiderandum.
Nunc
ſatis ſit, cùm miſta omnia ſint corporea aut
ſimplicia, quædam eg his vt leuia ſursùm,
alia deorsùm ferri vt grauia: neque verò
impelluntur: nam violenter ab propria re-
mearent: nec trahuntur: locus enim acci-
dens eſt, & elementum ipſum non trahit
vbique: vt cùm aqua ſursùm fuerit.
Inti-
mum igitur eſt, quo mouetur elementum,
aut ab elemento mixtum.
Dico etenim mix-
tum, vt lapidem, à terra, quæ in ipſo eſt
deorsùm moueri, aut aqua.
Siquidem mix-
ta & ipſa ab elemento, aut elementis, quæ
in ipſis dominantur, moueri ſolent.
Cùm
verò corpora ipſa eiuſdem non fuerint ge-
neris, eodem in loco eſſe non poſſunt: nam
materia illa duas haberet ſimul formas.
Plus
verò eſſe et minùs de eodem corpore, oſten-
dunt oua vitrea, quæ cùm exuguntur, eg par-
uulo foramine aquam trahunt: nam aër ille
rarior factus ob attractionem denuò cogi-
tur, occupátque minorem locum quàm priùs,
atque ſic ne vacuum detur, aquam ab ſe
trahit.
Igitur aër ipſe cogi poteſt, et ſeip-
ſum ſubingredi, eadémque ratione rarior
euadere: vtque eſt terminus quidam in rari-
tate, qui vacui rationem habet atque ſic
mouet, ita denſitatis alius, quem ſi quis
præterire nitatur, motum excitat, qui vo-
catur impulſus.
Fit igitur impulſus, vel cùm
corpus locum alterius ſubingreditur, vel cùm
idem corpus adeò craſſeſcit, vt tantam craſſi-
tiem ferre non queat: tunc enim locum alium
atque ampliorem quærens, motum impulſus
excitat: vtque à vacuo & raritate nimia attra-
ctio fit, ſic à denſitate maiore aut corporum
coïtione in vnum, impulſio, quæ attractioni
contraria eſt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index