Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 403 > >|
1pora ab alio continentur. Sed locus eſſe non
poteſt
eadem ratione ſine corpore, ſi omnis
locus
eſt vltima ſuperficies continens cor­
pus
.
Eſt etiam locus ipſe æternus, quia or­
bis
cœleſtis ſuperficies extrema immota eſt,
vt
corpus ipſum continet atque vniuerſum.
Locus igitur vt in vniuerſo, æternus eſt &
immobilis
, ac immutabilis: vt autem cor­
poris
certi ſuperficies, mutatur corporum
mutatione
, nec manet.
Locus igitur vbi
Alexander
ſedit in Babylonica, vel Suſis,
adhuc
manet, ſed nunc in aëre erat in ciui­
tate
atque domo, nunc autem forſan in
agro
, atque etiam ſub terra.
Eſt vbi in
Roſtris
facundiſſimus Cicero perorauit,
locus
manet, at tunc propter terram in
aëre
fuit, nunc autem creſcente forſitan
terra
, ſub ipſa terra.
Et in quolibet loco
nunc
viciſſitudinibus temporum id agenti­
bus
infiniti erunt homines, aliáſque fuêre,
ſi
vera eſt opinio Ariſtotelis de mundi æter­
nitate
.
Tria igitur ſunt ſemper nobiſcum
æterna
, mens, hyle, & locus.
Sed men­
tem
mutare, aut materiam non licet, locum
mutare
licet, & alium adipiſci.
Quocun­
que
igitur perrexerimus, ad rem æternam
imus
.
Et nunc locus in quo ſcribo æternus
eſt
, atque in eo complures forſan fuêre re­

ges
, aut ſapientes.
Cùm enim principia
rerum
naturalium ſint quinque, materia
ſeu
hyle, forma, anima, locus, motus:
tempus
autem non eſt principium, ſed mo­
tum
ſequitur: proximum autem videtur eſſe
principio
, quia nihil ſine ipſo fit: de hoc au­
tem
poſteriùs dicemus.
Quies quoquè non
eſt
principium, ſed principij priuatio, vt
mors
, frigus, ſiccitas.
Repugnantia item
corporum
atque inane ſeu vacuum, non ſunt
principia
, à forma enim pendêre hæc, de­
monſtrauimus
, & aliàs etiam demonſtrabi­
mus
.
Horum igitur principiorum nul­
lum
non eſt ſecundùm genus æternum
& primum, aliter non poſſent eſſe princi­
pia
.
Sed per ſe æterna ſunt mens, hyle &
locus
.
Forma & motus parte æterna in cœ­
leſtibus
, parte mortalia in his, quæ ſub lunæ
cælo
ſunt conſtituta.
Anima verò parte qua­
dam
, qua intelligit, æterna, reliqua mor­
talis
eſt.
Expers corporis eſt mens, locus &
motus
.
Sed mens abſoluitur omninò à cor­
pore
, motus ſine corpore non eſt.
Anima
autem
, hyle & forma, cum corpore neceſſa­
riò
ſunt.
Anima tamen non videtur pars il­
lius
.
Quòd verò plura eſſe non poſſint princi­
pia
, ex hoc demonſtratur.
Nam quæ ſunt,
quædam
viuunt, quædam non.
Reguntur
autem
omnia atque fiunt, tum manet.
Cor­
pus
igitur in loco manet.
Fiunt autem ex
materia
atque forma.
Reguntur autem ab
anima
, quæ in nobilioribus mens eſt, & à
corpore
ſeparata: in corporibus autem, vitæ
principium
.
Sed cauſa qua manent eſt motus,
item
generationis, & reliquorum.
Omnia
hæc
cùm ſint quidam motus, & vt fiunt, & vt
manent
, igitur motus principium eſt.
De
principiis
ſecundùm ſenſum, & vt ad hanc
pertinebat
tractationem, hæc docuiſſe hacte­
nus
ſufficiat: non enim hoc modo priuatio
principium
eſt.
Supereſt nunc, vt declaremus,
vacuum
non dari, præter rationes tres ſenſi­
biles
ſuperiùs adductas, hoc diligentiùs nunc
demonſtrantes
.
Oſtenſum erit & pari ratio­
ne
de corporum repugnantia, quicquid ſupe­
riùs
ſuppoſuimus: nam neque in eodem loco
duo
corpora, nec corpus vnum in duobus
locis
, nec corpore locum eſſe poſſe diximus.
Nunc igitur hoc vltimo denuò demonſtrua
to
, reliqua etiam erunt manifeſta: neque
enim
in hoc libro ſingula demonſtrare, ſed
res
per capita tractare propoſitum eſt.
Pri­
múm
igitur vacuum non eſt: quomodo igi­
tur
quod non eſt, efficere quicquam po­
terit
?
Deinde ſi eſſe ponatur, ſubſtantia
non
eſt vacuum, neque à ſubſtantia profi­

ciſcitur
, & vt vno verbo abſoluam, nihil
eſt
, atque ideo nullam poterit habere ope­
rationem
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index