Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 403 > >|
20[Figure 20]
NVNC verò de Elementis aga­
mus
, quæ forma & materia
prima
conſtant, & animata
quaſi
videntur: ea Græcis
σοιχεῖα vocant.
Perdiſcere au­
tem
primum oportet, quot & quænam ſint.
Ariſtoteles quatuor exiſtimat, terram, aquam,
aërem
, atque ignem.
Primùm enim quatuor
qualitates
primæ ſunt.
ſolæ non conſti­
tuunt
elementum, quia vim non haberent
agendi
ac patiendi: nec pluſquam duæ ſi­
mul
eſſe poſſunt, quin contraria ſimul ſint.
Nam calidi, frigidi, ſicci atque humidi, ſi
tria
quomodolibet acceperis, contraria ac­
cipere
neceſſe eſt.
Sed nec calidum cum fri­
gido
, nec ſiccum cum humido iungi poteſt.
Igitur binis iunctis qualitatibus neque con­
trariis
, ſimul tantùm quatuor fient coniu­
gationes
, quæ quatuor elementa conſti­
tuent
.
Inter imum etiam locum atque ſu­
premum
, ſimpliciter duo loca intercidere
neceſſe
eſt, imum non exquiſitè, atque ſu­
premum
: atque eo totidem ſimplicia cor­
pora
.
Videmus etiam, & ſi quid probabilia
argumenta
faciunt, in miſtis ipſis quatuor
elementa
: nam de terra, aëre & aqua, nemo
dubitare
poteſt ob magnitudinem, & maxi­
mas
moles, vt mare aquarum, aëris & terræ
in
vniuerſo: ignis verò incrementa, & po­
tentiam
, ac ſimplicitatem, cuius etiam fons
in
Lunæ concauo eſſe creditur.
Plures etiam
exiſtimant
in diſtilationibus hæc quatuor
videri
: & humores totidem in animalibus
ſenſus
depræhendi.
Quinetiam multi arbi­
trantur
ob hoc Cometes fieri, quòd ſub cœ­
lo
ab ignis elemento vapores accendantur.
Sed certè ſub cœlo Lunæ nullus eſt ignis:
nam
quum cœlum puriſſima res ſit, non
decuit
ſub omnis qualitatis experte re, ar­
dentiſſimam
collocaſſe.
Natura enim ſem­
per
extrema mediis iungit.
Inter carnem
enim
& os, membranam: inter os & liga­
menta
, cartilagines: inter os & cerebrum,
quòd
carne cerebrum eſſet mollius, dupli­
cem
membranam, ac duriorem oſſi pro­
pinquiorem
collocauit.
Nec motus veloci­
tas
, caloris aut cauſa, aut argumentum eſſe
poteſt
.
Nanque ea quæ conſtant, etſi motu
accendantur
, vt lapides, plumbum & anima­
lia
, quæ tamen diſſipantur, quò celerius mo­
uentur
, fiunt frigidiora, vt aqua & aër:
venti
enim validi omnes frigidi, & flumina
celeriter
fluentia frigidiſſimas habent aquas.
Eſt etiam aliud non leue argumentum huius

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index