Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 403 > >|
1rei, quòd Cometes, aut faces calores his ac­
cendunt
intolerabiles: quid igitur fiet ſi tan­
ta
regio & vniuerſus orbe igne ambiatur?
Quid enim prohibebit, ne aërem ipſum ac­
cendat
, inde hæc omnia reliqua, tum maxi­
quòd calor ſiderum adiuuabit.
Omnem
enim
lucem Auerroës calidam eſſe exiſtimat.
Aërem etiam calidum maximè eſſe volunt:
humida
autem qualitas omnium minimè re­
ſiſtit
.
Quomodo igitur violentiſſimo & ma­
ximo
, & acerrimo elementorum aër ipſe re­
pugnabit
?
Itaque Auerroës ipſe hoc videns
dixit
, aliquando ignem non eſſe calidum actu:
ſed
ſi calidus non eſt actu, quæ potentia hæc
eſt
: Potentia dicimus medicamenta talia,
quòd
deuorata calefaciunt: an verò hic ignis
ab
aliquo ingenti animali deuorabitur?
Dein­
de
, ſi ignis calidus non eſt, nec aqua pari ra­
tione
frigida (hoc autem eſt confundere or­
dinem
vniuerſi ) quid etiam prohibet ne lu­
ceat
?
quanquam hoc eludant vt leue argu­
mentum
.
Si etiam ibi ignis eſt, cur quantò
altius
aſcendimus, cuncta frigidiora appa­
rent
, vt etiam ſub torrida zona in montium
cacuminibus
niues abundare affirment?
Quod
minus
mirum eſt, ſi quis conſideret non ſo­
lùm
hyeme niues, ſed media etiam æſtate fri­
gidiſſimas
grandines generari.
Sed dicunt
abeſſe
ea loca à radiorum repercuſſu: ſed hoc
minoris
caliditatis argumentum eſſe poteſt,
non
autem frigiditatis.
Denique ſi ibi eſſet,
maximè
ob generationem eſſet: verùm non
ob
hoc eſſe poteſt, cùm calor cœleſtis ſit qui
generet
, vel ipſo teſte philoſopho, & leuiſſi­
ma
res tam procul deſcendere haud queat.
Forſan quis ignem ferri hunc ſurſum dicet,
atque
ex eo coniectabitur ibi locum illius
eſſe
.
Sed primùm argumenta hæc rhetorica,
indigna
ſunt vt in rebus ſeriis adducantur:
neque
hic ignis illius naturæ eſt, cuius ſu­
periorem
eſſe ferunt, cùm hic vrat, ſplen­
deat
, corrumpat, quorum nullum illi ineſſe
ferunt
.
Dicemus etiam poſt hæc, cur id con­
tingat
: & quòd non ſemper etiam contin­
gat
docebimus.
Nec illud argumenta probant,
imò
potius oppoſitum.
Nam inter duo ex­
trema
, non duo, ſed tantùm vnum ſolet aſſi­
gnari
medium.
Quòd ſi ſtatuatur, non qua­
tuor
, ſed tria tantùm erunt elementa.
Quòd ſi
hoc
non demonſtrat, multò minus quatuor
eſſe
demonſtrabit.
Nec faces aut cometes
nobis
inſinuant eſſe ibi ignem, cùm ipſe
Philoſophus
ſub igne ac iuxta terram in aë­
re
fieri affirmet hæc ipſa, vt ignis penitùs in­
digna
non ſint.
Sed neque in miſtis videtur
ignis
.
Nam ſi modò eſſet, in euforbio & pi­
pere
potius eſſet, quorum vis calida eſt, ac
ſicca
non mediocriter, quàm in frigidiſſimis
lapidibus
.
Deſtillationes etiam, tres ſubſtan­
tias
tantùm docent, aquam pro aqua, oleum
vice
aëris, & terram quæ in imo ſubſidet.
Quòd ſi dicas, olei partem rubicundiorem
ignem
referre quòd acutiſſima ſit, reſponde­
mus
& ſerò, hanc ac uitatem, acremque ſapo­
rem
ex ignis vi acriore proficiſci.
Indicio
eſt
, quòd metallicorum olei nulla eſt pars
expers
acerrimi ſaporis.
Quare ſi hoc totum
quod
acerrimum eſt ignem refert, acris ni­
hil
omninò ineſſe oportet.
Quate etiam ad
tria
tantùm redimus elementa.
Humores
in
animalibus quatuor ſunt: ſed quid hoc
ad
elementa?
quid ſi tantùm tria cum
Thruſiano
expoſitore artis medicæ Galeni
eſſe
dicam?
Sed tamen ſenſus oſtendit eſſe
quatuor
?
Nequaquam: nam nec ipſi faten­
tur
hunc ignem elementum eſſe.
Quare po­
tius
tria declarat nobis ſenſus, quàm qua­
tuor
.
Neque quod celeriter exedat omnia,
ideo
dicendum elementum: nam ſic etiam
motus
elementum eſſet: nec quia celeriter
creſcat
, nam mures & ipſi elementum eſ­
ſent
.
Sed horum neutrum terræ ineſt, quam
tamen
omnes vno ore elementum eſſe fa­
tentur
.
Omnia igitur ad hæc, ad demon­
ſtrandum
quatuor eſſe elementa, tum etiam
ignem
elementum eſſe, parum habent fidei:
quin
imò vt ab initio propoſuimus, oppoſi­
tum
potius oſtendunt.
Supererat illud ma­
ximum
à qualitatum coniugationibus at
non
vident hoc in miſtis oſtendere: calida
enim
quædam ſunt & humida, alia calida
& ſicca, atque ſic deinceps.
At in elemen­
tis
quoniam calor & ſiccitas tam immodica
ad
interitum omnia erant traductura, pro
elemento
cœleſtem calorem ac bene tem­
peratum
ſubſtituit, ex quo omnia genera­
rentur
.
Hoc quidem ac putredine tum motu
generari
ſolet materia, quam ignem vocant.
Ignis itaque ſit, ſed elementorum nequaquam.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index