Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 403 > >|
1In temperata igitur regione vbi venti orien­
tales
ſpirant, vita ſalubris ac diuturna.
Sed
de
his aliàs.
Nunc ſolum ſcire ſufficiat, quòd
duæ
tantùm ſint qualitates, calor cœli, &
humidum
elementorum: ſiccum autem &
frigus
horum ſunt priuationes.
Sed & de his
poſteriùs
agemus.
Vt verò ad inſtitutum re­

uertar
, elementum non voco rem calidiſſi­
mam
, vel frigidiſſimam, quandoquidem
vix
eam liceat reperire: ſed illud elemen­
tum
nunc dico, quod nec pabulo indiget,
nec
ſpontè corrumpitur, nec vagatur, ſed
certam
tenet ſedem, maximam habens mo­
lem
, eamque ſecundum naturam, ac ad gene­
rationem
paratum eſt.
Cumque nullum ho­
rum
igni conueniat, hunc, elementum haud
quaquam
appellabimus.
Mouetur autem hic,
impotens
, viuere abſque alimento, aëremque
proximum
adurit: hicque ardens flamma

vocatur
.
Eſt enim flamma nihil aliud, quam
aër
accenſus.
Hæc autem perpetuò moue­
tur
, nec vnquam quieſcit.
Ignis enim ſub­
ſtantia
cum tenuiſſima ſit, & quod ſubie­
ctum
eſt illi ſemper vrat, perpetuò etiam
mouetur
.
Ob ſubtilitatem igitur per angu­
ſtiſſima
foramina ingreditur, ob motum ve­
diuidit ac ſcindit, diſciſſa calore immen­
ſo
vrit, ac in propriam conuertit ſubſtan­
tiam
.
Ergo flamma non eadem vnquam
manet
, ſed perpetua generatione altera al­
teri
ſuccedit, & ob id moueri eam ſemper
videri
neceſſarium eſt.
Nam quæ genita
iam
eſt, aëris proximam partem inuadit,
humidumque
eius depaſcitur, & moriendo
aliam
nouam excitat flammam.
Cum igitur
humidum
quod prius erat in flammam ver­
titur
, aucta ex hac mutatione in immenſum
quantitate
, nec poſſit quod illi ſubiectum
eſt
pabulum ob duritiem pellere, neceſſa­
riò
in ſuperiorem partem vehementer aſ­
cendit
, & eam quæ iam ſuprà ipſam erat
accenſa
impellit: vnde ſit vt ſurſum ple­
rumque
magno impetu flamma feratur ac
feriat
.
Si tamen tigna vrantur ſupernè, flam­
mam
eadem ratione deorſum ferri neceſſe

eſt
.
Non igitur flamma ſemper ſurſum fer­
tur
, ſed ob id plerunque, quòd pabulum in
imo
poſitum eſt.
Cùm tamen in imum fer­
tur
, adeò vrit, vt ſi humidum eſt quod vri­
tur
, repentè colliquatum ſuffocet ignem: ob
idque
cerei conuerſa flamma inferius ſpontè
extinguuntur
.
Ligna autem non ſic, quòd
humidum
colliquari non queat.
Extinguun­

tur
etiam ob aliam rationem, quòd ( vt di­
xi
) ſemper ſuperior pars flammæ ab inferio­
re
, quæ nutrimento proximior eſt, propelli­
tur
: vnde ſuprema flammæ pars continuò
tranſitu
extincta in fumum vertitur.
Eſt

enim
fumus medium inter flammam & aë­
rem
, atque ideò duplex.
Quidam qui flam­
ſuccedit, & hic tenuis ac neceſſarius.
Omnis enim flamma in fumum vertitur: ſed
hic
cum tenuiſſimus ſit, in aërem celeriter
tranſit
, atque ob id nec ſuffocat, nec oculos
vrit
, ſed ſolum calefacit ac ſiccat.
Alter eſt
fumus
qui flammæ præit generationem, at­
que
humidior eſt, ac oculos vrit & ſuffocat,
quòd
in aërem non facilè conuertatur.
Idem
plærunque
ex carbonibus prauis ac humi­
dioribus
lignis excitari ſolet.
Primus igitur
cùm
flamma deſcendit in cereis conuerſis,
dum
aſcendere nititur, flammæ ipſi occurrit,
eamque
celerrimè ſuffocat.
Declarauimus
enim
quòd huius quantitas gignatur im­
menſa
, cùm ſingulis momentis flamma quæ
maximè
à nutrimento remota eſt, & in am­
bitu
aëri vicina, in fumum tranſeat, cuius
copia
nihil mirum eſt ignem illi occurren­
tem
celerrimè ſuffocari.
Huius igitur motus

tam
rapidi cauſa, flamma cuncta corrumpit,
non
ſolius immenſæ caliditatis ratione.
Sed
tamen
motus hic in flamma interior, quia
ſenſim
fit, nos latet.
Nec flamma tota illicò
perit
, ſed quæ ſolùm eſt in ambitu: nam quæ
in
medio eſt, tandiu manet, donec ad extre­
mum
in contactu aëris perueniat, aliter in
flammæ
medio non eſſet.
Sed fumus retrò
quandoque
agitur, vel ob impetum, vel re­
pulſus
, vel prohibitus.
Impetus fit vel ob
multitudinem
, vel ob celeritatem motus.
Li­
gna
igitur viridia & multitudo flammæ, re­
plent
cubicula fumo.
Venti quoque repel­
lunt
fumum, & anguſtia camini prohibet
exitum
, vel ſi anguſtior ſit in vno, vt non re­
cipiat
.
Maxima autem cauſa eſt à ventis. Nam
fumus
altius ſemper aſcendit, tum ob impe­
tum
à flamma conceptum, tum ob leuita­
tem
.
Vbi ventis occurrat, maximè vbi copia
21[Figure 21]
viridium
lignorum adſit, retrogreditur: &
qui
ex quatuor partibus foramina habet, ab
omni
vento impeditur: nam vndique patet.
Auxilium à nobis ratione excogitatum. In
quatuor
partibus, oriente, occidente, meri­
die
, ſeptentrione binos colloca canales ficti­
les
ex aduerſo poſitos, ita vt alter ſurſum fe­
ratur
, reliquus deorſum: nam impoſſibile eſt
octo
ventos, quatuor inferius tendentes, qua­
tuor
autem ſuperiùs, à quatuor cœli princi­
palibus
regionibus ſpirare.
Quod ni fiat, fu­
mus
minimè poteſt retrò pelli: atque id
etiam
experimento ad amuſſim comproba
tum
eſt.
Adiuuat autem non parum latitudo
faucium
in imo.
Plerunque etiam tutiores
canales
decliues tantum.
Sed tutior omnibus
eſt
qui vagina circumcingitur, quæ inferiùs
non
cohæret tecto.
Cur cerei
conuerſi
ex­
tinguæntur
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index