Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 403 > >|
1ſi ſphæra quam emittere debet, ſit pon­
do
XX. erit machina pondo MM.
Craſſitu­
do
in imo, vbi pulueris locus eſt, dodrans
dimetientis
ſphærulæ.
Licet autem & pon­
dus
, & menſuram cum eo machinæ augere;
ſed
minuere citra periculum fracturæ haud
licet
.
In ſummo craſſitudo labri machinæ
non
minor triente dimetientis ſphærulæ.
Canalis dimetientis ( vt dixi ) æqualis dime­
tienti
ſphærulæ & pulueris pyrij pondus pon­
deri
ipſius ſphærulæ.
In minoribus tamen tor­
mentis
machinæ pondus ac craſſitudo maio­
rem
ad ſphærulam proportionem habere de­
bet
ob ſecuritatem, atque eadem ratione
pulueris
pondus minus eſſe quàm ſpærulæ.
Patet ex hoc ratio quantum ſpatij imum
debeat
capere, nempe quantum ſatis eſt ad
continendum
puluerem, qui pondus ſphæ­
rulæ
æquet.
Foramen vbi ignis accenditur,
fundi
partem etiam obtineat: nam machi­
na
non adeò retrò agitur, cùm ignis ſolùm
prorſum
accendatur: ob id rectius collima­
re
ictu licet, & minore periculo.
Nam cùm
multum
retrò aguntur, paruæ lædunt mili­
tes
, qui eis vtuntur: magnæ, ſi non conti­
neantur
, incertos edunt ictus, & labefa­

ctant
currus quibus inſident: ſi vi conſiſtere
cogantur
, fracturæ periculum ſuberint.
Eſt
igitur
hoc vnum fracturæ ſignum, vt vehe­
menter
retrò agatur: aliud, ſi menſura non
conueniat
, vt cùm tenuior fuerit, aut ar­
ctior
quàm oporteat, vel inæqualis vel obli­
qua
, quo nil fermè eſt deterius.
Tertium ſi­
gnum
eſt, cum materia ipſa fuerit ſquamo­
ſa
aut minimè tenax, aut veſicis plena, aut
rimam
obduxerit.
Quartum, cùm æruginem
contraxerit
, aut aqua maduerit: quo errore
dum
pompa Papiæ, anno M. D. X L V I.
ſolemnis
corporis Chriſti ageretur, quin­
que
aut ſex viri ex his qui pompam ſeque­
bantur
, fractis tormentis perierunt.
Quin­
tum
eſt, ſi plus pulueris, aut tenuiorem pro
craſſiore
immiſeris.
Nimis enim aucto ig­
ne
, nec moram ad exitum inueniente, fran­

gitur
machina.
Accidit & fractura, dum
ſphærula
nimis violenter intruditur.
Auxi­
lium
præſtat ne frangatur ſuſpecta iam ma­
china
, ſi dum excutere ſphærulam debet,
in
terra iacet: nam ea libertate in eam par­
tem
agitur, ad quam ignis impellit: ſed
tum
valde incerto ictu & exitu.
Ob id ma­
gnas
machinas in curribus mobilibus ita
collocant
, vt ſolo ac finitori æquidiſtan­
tes
ſint: atque ſic dum ignem concepe­
rint
, recta retrò, citráque periculum agantur.
Eſt & aliud genus ignei tormenti nouum,
cubiti
& ſemis longitudine, pondere libra­
rum
LXX. vſque ad LXXX.
Canalis capit
ſphæram
pilæ paruæ magnitudine.
Ferreo
baculo
dum exoneratur, ſuſtinetur, caudá­
que
continetur: vnius hominis onus ac ma­
china
: cæterùm ob craſſitudinem mirum in
modum
valida, nec minus tuta.
Aliud, in
quo
cauitas ampla iuxta foramen: varij mo­
dioli
cauitati imponuntur, omnes eiuſdem
magnitudinis
, quorum canales canalibus
machinæ
è directo correſpondent, vt muta­
tis
modiolis non concaleſcat machina.
Vi­
dimus
hæc Papię Principis Saxoniæ inuen­
ta
.
Fiunt ( vt dixi) è Cyprio ære maiores, ſed
tutiſſimæ
è ferro, vnde nunc minores om­
nes
: maiores tamen ex ferro efficere opero­
ſum
eſt, ob id pleræque è Cyprio ære.
Tor­
no
minores, maiores liquato metallo pla­
ſtices
opera: inde etiam torno.
Fiunt au­
tem
typi pro fingendis machinis plerunque
è
tribus fruſtis, quoniam ex vno fingere ni­
mis
eſſet difficile, quando vel ſic etiam gra­
ue
ſit.
Pars vna canalis, ſecunda embolus
maſculus
, tertia ſedes.
Ipſa verò machina
plerunque
ex vno conſtat fruſto.
Vidi etiam
ex
duobus conſtantem, ac tornatili vitæ al­
teram
altera ab imo alligatam.
Materia (vt
dixi
) æs Cyprium factitium.
Conſtat ære
ipſo
, & ſeptima fermè parte plumbi nigri
vel
candidi, vel aurichalco.
Sed impetus

tanti
ratio in pyrio puluere eſt.
Hic conſtat
ex
tribus partibus halinitri, & duabus ſali­
gnei
carbonis, atque vna ſulphuris: conue­
nitque
magnis machinis.
Sed mediocribus
halinitri
partes decem, ſalignei carboni
tres
, ſulphuris duæ.
Paruis verò halinitri
partes
decem, carbonis lignorum nucis
auellanæ
abſque nodis, tum ſulphuris, par­
tem
vnam ſingulorum.
Contundantur hæc
ligneo
malleo, madefacta priùs aqua putei,
ne
ignem dum tunduntur concipiant.
Sunt
qui
acetum addant, qui ardentem aquam,
ac
ſiccent in ſole, ſed non tundunt tunc: fa­
cilè
enim ignem poſſent concipere.
Verùm
tota
cura eſt, vt omnia ſic à terrena parte
expurgata
ſint, maximè halinitrum, vt to­
tum
ardeat, nec quicquam ſuperſit.
Dein­
de
, vt ad tenuiſſimas partes redigatur, ſic
enim
partes partibus optimè hærebunt: hoc
fiet
, ſi ſæpiùs contundatur, madeſcat, ſic­
cetúrque
.
Tertiò, vt cùm perfectus fuerit,
in
ſole ſiccetur: nam iuxta ignem apponere
periculoſiſſimum
eſt.
Ergo iam tanti effectus

cauſa
quæratur.
Impoſitus hic puluis in ma­
chinam
, ſphæruláque obducta, adiecto ab
imo
machinæ extrinſecus igne illicò fermè
totus
àccenditur, ac maius quàm centuplum
ſpatium
occupare nititur: quòd enim exi­
guus
puluis in vola manus non minus quàm
centuplum
ſpatij occupet, experimentum
oſtendet
, cùm ſi quantum eſt granum milij,
ex
hoc puluere accendatur, locum nucis ig­
ne
compleat.
Oſtendit & ratio: nam ignis
rara
materia ac tenuis magnis limitibus
continetur
, cùm terra & puluis ſolida ſint
ac
denſa.
Itaque accenſus iam puluis cùm
in
arcto ſit, violenter excutit machinam
vndique
, nec aliubi faciliorem exitum in­
ueniens
, quàm vbi ſphærula vi incluſa fuit,
eam
magno conatu elidit, primò per canalis
ſpatium
, inde ea ſeruata vehementia foràs
expellit
, & continuato inde impetu ſpatia
terrarum
longa ſuperat, & obuia quæque
euertit
ac diruit.
Par eſt etiam cum magno
ſtrepitu
hæc fieri, cùm ignis ille affatim &
tanto
impetu exeat, & aërem repentè con­
cutiat
.
Ipſa quoque ſphærula ſtridulum

quendam
ſonum, dum aërem velox diuidit,
excitat
.
Tum verò halinitrum, & omne ſa­
lis
genus, ſpontè etiam in libero igne po­
ſitum
non leuem crepitum excitat.
His tri­
bus
cauſis, ſed prima præcipuè, dum exo­
neratur
machina, fragor tantus, ac tonitru
non
abſimilis excitatur.
Sed ſi puluis non

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index