Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 403 > >|
Cur puluis
pyrius
à ma­
china
tanto
impetu
ſphe­
rulam
mittat.
Porrò eadem quæ machinarum, ſed ad­

mirabilior
cuniculorum ratio eſt.
Huius tam
atrocis
inuenti auctor fuit Franciſcus Geor­
gius
Senenſis.
Docuit hic Hiſpanos arcem
Lucullianam
iuxta Neapolim, quam Galli
tuebantur
, nunc Ouum vocatam, euerte­
re
, æde illius ſacra cum Gallis, qui intus
erant
, etiam in mare ex monte tranſlata.
Ergo cùm arx maximè in monte iacet, vi­
detúrque
ob ſitum inexpugnabilis, cu­
niculum
effodiunt obliquum, altitudi­
nis
quatuor cubitorum, latitudinis duo­
rum
: nec multum refert obliquitas, dum
procul
fueris: ſed cùm ad locum quem ſu­
bruere
deſtinas perueneris, obliquum ſpe­
cum
eſſe oportet, vt iuxta A, tum verò ibi
etiam
ſolidam montis ſubſtantiam, ne vis
22[Figure 22]
ignis
concluſi raritate loci euaneſcat: inde
locus
ille puluere totus fermè completur py­
rio
, eóque tenuiſſimo.
Funis verò deduci­
tur
ex A, vſque ad ſpecus oſtium B, hic iux­
ta
A, vbi puluis eſt, craſſus ac latus in mo­
dum
flocci.
Totus autem funis aceto, ſul­
phure
& halinitro incoquitur: inde intectus
pyrio
puluere, ſiccatur in ſole: denuò ſicca­
to
inſpergitur tenuiſſimus puluis pyrius, &
arundine
circumueſtitur ab A, vſque ad B:
inde
cuneis, lapidibúſque C, oſtium, &
vſque
ad D, clauditur adeò diligenter, vt
ſolius
arundinis locus relinquatur.
Igitur
accenſo
B, funis initio, celerrimè ob pul­
uerem
pyrium ignis vſque ad A, permeat,
accenditque
puluerem totum: cúmque cu­
neis
& lapidibus obſtructus locus ſit, nec ſi
extrudantur
vllus pateat exitus, quia E, nec
eſt
in directo A, nec D, in directo C, nec
B
, in directo ED, neceſſarium eſt vt diſru­
pto
monte, quicquid ſuperius eſt euertat,
totam
montis molem concutiens.
Ob id
viam
BA, non breuem eſſe oportet: nec locum
A
, aliqua ex tenui montis parte, ne qua
tenue
eſſet obſtaculum ignis erumperet, ſu­
periorémque
locum illæſum permittere.
Obliquitas igitur ſpecu stanti miraculi cau­
ſa
eſt, vt etiam montes euertantur.
Refe­
runt
hæc cuniculorum antiquam rationem
omnibus
tunc notam: cùm & pari modo
obuiam
tutiſſimè itur effoſſa è regione ter­
ra
, vt cuniculis occurrentes ignem exhala­
re
cogamus, & irritum illius impetum red­
damus
.
Vt verò rectè cuniculis occurramus,
docet
ſonus fodientium, qui vaſis æneis cir­
cum
circa iuxta aggerem intus diſpoſitis, per
noctis
ſilentium excipitur.
Et quamvis in­
fatigabili
opere illum obſcurare inconditis
ſtrepitibus
hoſtes nitantur: ſi tamen obſeſſi
accuratius
atque diligentius rei incumbant
induſtria
atque ſolertia, faba in auctorem
cudetur
: ipſiſque doli auctoribus inuentum
damnoſius
erit, quàm his aduerſus quos do­
lus
hic excogitatus eſt.
Perilai boui ſimilem
exitum
habens.
Adde quòd perſæpe, vt in
Cunnei
præſenti obſidione parum peritis
Ducibus
ab eliſa murorum, & terræ mole
acies
militum obruuntur, vt quaqua ver­
ſum
, & quam longè caſura ſit præſcire opor­
teat
.
Porrò quomodo hæc docere conue­
niat
, in libris de Æternitatis arcanis defini­
tum
eſt.
Sed cui nondum ratio ex libris illis
tradendi
, vtendique non in bonorum perni­
ciem
perſpecta fuerit, nepharij propoſiti eſt
etiam
vulgata, nedum abdita, huius generis
tradere
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index