Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
[Figure 51]
[Figure 52]
[Figure 53]
[Figure 54]
[Figure 55]
[Figure 56]
[Figure 57]
[Figure 58]
[Figure 59]
[Figure 60]
[Figure 61]
[Figure 62]
[Figure 63]
[Figure 64]
[Figure 65]
[Figure 66]
[Figure 67]
[Figure 68]
[Figure 69]
[Figure 70]
< >
page |< < of 403 > >|
1vſque ad C, mouebitur ex C in D: igitur
ſi
tendatur vſque ad C, procul magis emit­
23[Figure 23]
tetur
iuxta proportionem CD ad BD.
Item
chorda
tracta vſque ad C, maiore impetu
redibit
ad D, quàm ex B in D.
Igitur cele­
riùs
mouebitur ſagitta à chorda, quare etiam
poſtquàm
emiſſa fuerit.
Nec oportet adii­
cere
, vt valida ſit virtus, quæ mouet, nam
nobis
ſufficit vt celeriter moueat: quòd ſi
celeriter
mouere poteſt, valida eſt cauſa,

quæ
mouet.
Nam & ſi valida eſſet cauſa,
moueret
tamen lentè, quod poſſet procul
emittere
.
Nihil enim lentè, & procul ali­
quid
mouere poteſt: nam quod lentè moue­
tur
, multum temporis conſumit in motu: in
quo
etiam maximam vim, quum contra na­
turam
nitatur, debilitari neceſſe eſt.
Tertia
cauſa
eſt raritas medij per quod mouetur:
nam
in aëre velociter, in aqua lentè, in ter­
ra
vix eſt impellere quicquam.
Atque ob id,

qui
naues hoſtium machinis petunt, ma­
ximè
cauent, ne ictus fiat in parte nauis,
quæ
ſub aqua iacet, quamvis pernicioſior
eſſet
: ſed quia ſphæræ ictus occurſu aquæ
debilitatur
, malunt nauim ſupra aquam fe­
rire
, ſed tamen humiliore quàm poſſunt par­
te
.
Quarta cauſa celeris & diuturni ictus
eſt
acuitas teli, quæ minorem quantitatem
aëris
obuiam habens, minùs impeditur.
Vn­
de
videtur, quòd prima opinio verior ſit,
quàm
illa, quæ eſt Ariſtotelis de cauſa mo­
tus
violenti.
Nam non tam manifeſtè appa­
ret
, cur violenter mota, vt acutiora ſunt,
celeriùs
& longiore ſpatio ferantur.
Si qua
etiam
proxima ſint chordæ, non tamen tan­
gant
eam, quamvis aër moueatur, nihilo ſe­
cius
quàm ille, qui ſagittam antecedit: non
tamen
mouetur res illa proxima, nedum vt
per
longum ſpatium feratur.
Prætereà aër
cùm
mollis ſit, nec adeò vehementer mo­
ueri
poteſt, nec in vnum cogi, quare nec
ſphærulam
ferream mouere.
Neque in aqua
minùs
mouebitur id, quod vi impellitur,
quam
in aëre, cùm tamen non ſolum len­
tius
, ſed longè lentiùs in aqua, quàm aëre
moueatur
.
Et in aëre etiam ipſo grauia non
lentius
ferri debent leuibus, ſi vacui ratione

ſubſequantur
.
Sed rationes non oſten­
dunt
, quoniam acuta celerius ob id ferun­
tur
, quòd maiore impetu primus aër moue­
tur
, à quo partes reliquæ iuxta eandem cau­
ſam
impelluntur.
Fit ob id telum, quod pro­
iectum
ſemper infigitur.
Cuſpis A, alæ qua­
tuor
magnæ ac tenues ad rectos angulos po­
ſitæ
haſta BA.
Cùm igitur telum fertur,
non
poteſt inclinari, quia alarum aliqua, vel
plures
aëri occurret ex aduerſo: rectà igitur
cùm
feratur BA telum neceſſariò infigetur.
Quòd ſi vis deficiat, adhuc rectè cadet, & fi­
getur
.
Atque eadem fuit in ſagittis cauſa
inuentionis
alarum.
Reliquæ igitur rationes
præter
vltimam contra Platonis opinionem
de
antiperiſtaſi demonſtrant, non
autem
de aëre antecedente.
Vltima
autem
euidens habet contra ſe ex­
perimentum
: nam & in motu à
raritate
difficilior eſt aſcenſus gra­
uis
, quàm leuis, & ideò etiam
tardior
.
Verùm quòd fidem facit
pro
Ariſtotelis opinione, illud eſt
quòd
motum naturalem in fine
24[Figure 24]
violentum
, in principio, vehementem, in
medio
fieri validiorem.
Auerroës Simpli­

cium
ſecutus, & quum deprauatam habe­
ret
literam textus, proiectorum, anima­
lium
legit.
Simplicius quum textum habe­
ret
bonum, Ariſtotelem non intelligens, per
proiecta
, animalia expoſuit, quòd in latus,
vt
proiecta mouerentur, abſurdiſſima com­
paratione
, & interpretatione.
Mouit hoc il­
lum
, quòd dixiſſet iam, violenta ab initio
vehementiùs
moueri, naturalia in fine: ex
horum
altero genere proiecta eſſe oportuit.
Sed non intellexit Philoſophum. Cùm enim
proiecta
aëris antecedentis motu moueren­
tur
, aër autem per ſe ſit mobilis, motus pro­
iectorum
ex naturali quodammodo, & vio­

lento
conſtat, naturalis in fine augetur, vio­
lentus
in principio: quamobrem miſtus ex
his
, qui eſt proiectorum, in medio eſt va­
lidiſſimus
.
Conſtans hæc ratio eſt, & pul­
cherrimè
dubitationis ſolutionem docet.
Vi­
demus
enim machinas, ſcorpiones, tela
etiam
manu emiſſa, in quadam diſtantia
vehementiores
ictus, quàm nimis propè, &
( vt ita dicam ) ſub ipſis telis, aut ſcorpio­
nibus
, aut machinis, inferre.
Cauſa eſt, quam
nemo
alius afferre poteſt, quàm qui ab hoc
principio
, quòd Ariſtoteles propoſuit, mo­
tum
factum putat: nam aër ille ſub ini­
tio
motus motum non iuuat, niſi parùm,
ſuccedente
tempore aëris motus naturalis
vt
mouetur validior fit, vt autem mouet, pa­
rùm
dehiſcit: quare eodem motus celeri­
tatem
augeri neceſſe eſt, quoad plus mouere
minùs
incipit, quàm moueri natura ſit
aptum
.
Ratio de­
monſtratiua

pro
Ariſtote­
le
. 2. cœli.t.
c
. 35. & in
diuiſione

Simplicij
. t.
cap
. 20.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index