Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
1ne, aut ſtipula multus cinis fieri poſſit, ex
multa
verò quercu paucus nunquam cinis
euadet
.
Itaque aliquid in generatione om­
ni
commune manet, quod materiam pri­
mam
dicimus aut hylen.
Cùm enim aliquid
generatur
ex alio, ſi forma perit (aliter enim
eſſet
idem ac non eſſet) manente aliquo ma­
teriam
illud eſſe, neceſſe eſt.
Oſtendit idem
corruptio
, cùm nihil prorſus dum corrum­
pitur
, pereat.
Nam malum putreſcit, & in
vermes
tranſit: & ligna dum vruntur, in
cineres
: & aquam in vapores calore ignis,
aut
ſolis, vel fumum permutatur.
Eſt au­
tem
vapor & fumus aliquid: nam & homi­
nem
ſuffocat, & ſi colligatur, denuò tran­
ſit
in guttas aquæ.
Manifeſtum eſt igitur
aliquid
eſſe in rerum natura ſub forma lati­
tans
, quod nec per generationem fit, nec
corruptione
ipſa interit: atque hoc ipſum
vt
primum quoddam, & quod multis ſub­
iicitur
formis, materiam primam vocare
ſolemus
ingenitam, & nunquam interitu­
ram
.
Manet autem atque eſt: quod enim
manet
eſt.
Materia igitur actu eſt talis, qua­
lem
deſcripſimus: verùm formis compara­
ta
, potentia eſt: illas enim ſuſcipere poteſt.
Ad formam igitur comparata materia, po­
tentia
eſt, in ſeipſa verò actu.
Quemadmo­
dum
fœtus cùm nondum perfectus eſt, in­
fans
potentia eſt, ſed talis, qualis fœtus actu
eſt
: eſt enim hoc quidem ſic delineatum com­
miſtum
, ac tale quale videtur.
Cùm autem
ad
formam infantis comparatur, potentia
eſſe
dicitur: nam ſi actu eſſet, eſſet infans

iam
, non autem fœtus.
Materia igitur pri­
ma
actu eſt, atque ( vt ita dicam ) imminu­
to
: ad formas comparata, potentia eſt: nam
niſi
potentia ad illas eſſet, eas nunquam
ſuſciperet
: neque enim ex lapide homo fit,
quia
lapis ad hominis formam ſuſcipiendam
potentiam
non habet.
Complexa verò à for­
ma
, cui tunc ſubiacet, actum conſequitur
perfectiorem
, non tamen perfectum: actus
enim
perfectus eſt, qui potentia omninò
caret
.
Dicemus igitur ficus materiam per
ſe
conſideratam actu eſſe, ſed tenui admo­
dum
: vt verò ad alienas formas compara­
tur
, potentia quidem ad illas: vt autem pro­
priè
ficus formæ ſubiacet, actu conſiſtere.
Sed nec materia prima omnibus eſt ſpoliata
rebus
: cùm enim (vt dixi ) neque ex pugil­
lo
paleæ, ferri pugillus ob materiæ paucita­
tem
, nec rurſus ex ferri pugillo, paleæ pu­
gillus
ob illius redundantiam, ſequitur
vt
materia prima quantitatem quandam
retineat
, quam indefinitam vocamus.
Nam­

que
non ſibi certos deſcribit limites, cùm
modò
ſub forma maius complendo ſpa­
tium
, modò minùs latitet.
Nam ſi ex terra
ignis
fiat, ampliorem occupat locum: qua­
re
materia illa prior, quæ minori ſubiicie
batur
quantitati, mutatione formæ maio­
rem
locum impleuit.
Circumſcriptos tamen
habet
limites magnitudinis ac paruitatis,
intra
quos ceu quidam Proteus infinitos ma­
gnitudinis
tèrminos ſubit.
Quúmque hæc
quantitatis
certa determinatio illi actu in­
hæreat
, quid mirum eſt ipſam materiam pri­
mam
, propter quam magnitudo ipſa eſt
conſtituta
, actu eſſe, ac ſubſiſtere?
obſcu­
riùs
hæc quidem ab aliis dicta ſunt, non ſo­
lùm
ob rei ipſius ſubtilitatem, ſed quòd ple­
rique
dum quæ non perfectè aſſequebantur,
ſcribere
vellent, ſermonibus non tantùm
obſcurius
, ſed etiam ambiguis tractationem
ipſam
inuoluunt.
Porrò ad materiæ ſcien­
tiam
, imò eſſentiam ſequitur, vt cùm for­
mas
ipſas aduenientes impedimus, prior re­
maneat
: atque eo modo aqua frigida in ſan­
guineis
temperantiam conſeruat, bilis pro­
hibendo
generationem.
Etenim cùm neceſ­
ſe
ſit materiam primam ſemper ſub aliqua
iacere
forma, ſi ſubſequens impediatur ar­

te
, vel caſu, priorem formam manere ne­
ceſſe
eſt.
Inde igitur tota præſeruandi me­
thodus
ortum habuit.
Similiter & in tranſ­
mutationibus
par materiæ quantitas requi­
renda
fuit, cùm maior aut minor oportuna
eſſe
non poſſit.
Atque ea ratione ex conſimili­
bus
conſimilia magis fiunt, quàm ex diſſimi­
libus
.
Rurſus rari ac denſi ratio à materiæ
multitudine
, aut paucitate ſumpta eſt: ve­
rùm
de his inferiùs dicemus.
Cùm itaque
materia
ab initio tota fuiſſet, impleſſétque
hoc
concauum orbis, nec poſſet finiri, va­
cuum
eſſe non poterat: nam vacuo aucto,

materiam
tolli neceſſe erat.
Multa etiam
erant
, quæ vacuum eſſe non poſſe demon­
ſtrabant
, etſi Heron in ſpiritualibus illud
eſſe
oſtendere nitatur: verùm non eſt ſa­
pientis
omnia abſurda refellere: nec noſtri
multò
minùs inſtituti, quæ ab euidentibus
rationibus
poſſunt demonſtrari, obſcuriori­
bus
argumentis proſequi.
Quòd igitur va­
cuum
non ſit, folles oſtendunt occluſi, qui
ſi
nimium diſtendantur ac violenter fran­
guntur
: nam locus capacior factus, cùm
nec
aëre impleri poſſit, tantam tenuitatem
non
admittente, nec vacuum dari queat, ſu­
pereſt
tertium vt folles ipſi diſrumpantur.
Huius igitur vacui neceſſitate aqua aſcen­
dit
, dum per canalem ſugimus, pronáque de­
ſcendit
, hauriens ſitulam ex vrceolo.
Hæc
autem
infrà demonſtrabuntur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index