Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 403 > >|
1Quæ autem pendent ab aliis, & corpore ca­
rent, alia aliorum ſunt cauſæ, alia nullius.
Et quæ aliorum ſunt cauſæ, vt perpetuò
cauſæ ſint corporibus etiam immortalibus
annectuntur, vocantúrque ſubſtantiæ pri­
mæ.
Quatuor igitur in his ſpectanda erunt,
vt intelligunt, vt producunt, vt manent
(in æuo enim eſſe videntur) vt mouent, at­
que corpori aſſiſtunt.
Plurima verò in hoc
genere & in vltima tractatione ad libros de
æternitatis arcanis reiecta ſunt, quòd cùm
omnia hæc ſupra humanam mentem ſint
clariora, & quæ apertiùs demonſtrari pote­
rant, tùm generalia, tantùm huic negotio
pertinebant.
Quæ verò immortalia & in­
corporea nullius erant cauſa: mortali cor­
pori annexa fuêre.
Alia igitur horum ma­
nifeſta, alia de quibus eſt dubitatio.
Atque
illa ſi ſint præclara magis, dæmonas quidam
vocant, de quibus ante intelligentias tra­
ctabimus.
Tum verò ante illud de xxiv. ge­
neribus repræſentationum dictis, ob rei affi­
nitatem: plerique enim mirabilia ſunt, ad
hos veluti cauſas referunt.
Verùm cùm an
ſint, nondum liqueat naturam ſpectantibus,
de his tantùm, velut de probabilibus loque­
mur, initium ab effectibus, ſolúmque id
cum dubitatione ſumentes.
At de intelle­
ctus immortalitate, illiúſque ſeparatione,
aliàs dictum eſt.
Reliquum eſt igitur, vt de
propriis illius affectus loquamur.
Sunt au­
tem artes, de quibus ante illa tractabimus,
tùm de rebus, quæ artibus ipſis conſtant.
Ante artes, de ſcientiis atque intellectu di­
cendum erit.
Nam de Prudentia, in libris
de Sapientia diſputauimus.
At priùs de Ani­
ma & Intellectu dicendum erit, quoniam
non eſt ſcientia, neque principiorum cogni­
tio abſque illis.
Atque poſt hæc de leuioris
cuiuſdam generis ſubtilitatibus ſeu inutili­
bus, quæ nec ad artem, quòd non confe­
rant: nec ad ſcientiam, quòd non demon­
ſtrentur, referri queunt.
Rurſus, vt anima
corpori mortali annectitur, ſenſus fiunt:
atque inde cùm ſenſus non ſint, niſi etiam
ſenſibilia, tum verò ſenſu ſenſibilia perci­
piente voluptas ſit, antea de his tribus di­
cendum erit, ſcilicet de ſenſu, ſenſibilibus,
ac voluptate.
Colores tamen ad luminis tra­
ctationem ob commodum reiicimus.
Cor­
porearum verò ſubſtantiarum aliæ quidem
immortales, vt cœlum: aliæ corruptioni
obnoxiæ.
Horum etiam quædam ſimplices,
aliæ mixtæ.
Atque omnium horum ſunt
principia quædam, velut locus & motus,
& corporum repugnantia, & certa menſu­
ra ſubſtantiæ: neque enim diſſolui poteſt
corpus in incorporea, neque vacuum admit­
titur.
Tum etiam forma eſt principium, at­
que communis cum aliis tam generabilibus,
quàm ingenerabilibus corporibus.
Igitur de
omnibus his quinque, tum de materia, pri­
mo loco, atque in primo libro tractandum
erit.
Poſt hæc de quatuor elementis ( tot
enim exiſtimantur ) inde de cœlo, pòſt de
luce, lumine atque coloribus.
Inde ad com­
poſita corpora deſcendendum.
Horum quæ­
dam perfecta, quædam imperfecta, de qui­
bus primò dicendum erit.
Conſtant hæc mi­
ſtione.
De miſtione igitur quinto loco di­
cendum erit.
Perfectorum autem corporum
& quæ viuunt, quædam vitam in ſeipſis
habent, atque horum alia aqueæ ſubſtan­
tiæ, quæ Metalla vocantur: quædam ter­
reæ, quæ Lapides dicuntur: Cùm verò hæc
generatione & corruptione, & mutatione
qualitatum fiant, imprimis de metallis: de
mutatione qualitatum, quam barbari vo­
cant Altercationem, dicendum erit: pòſt
de Lapidibus.
Eorum autem quæ vitam
aliundè trahunt, quædam motu carent, vt
arbores, & herbæ, de quibus octauo loco
dicendum eſt: pòſt de his quæ motu prædi­
ta ſunt, non tamen ſemine generantur.
At
de generatione tali dicendum erit: ſicut in
decimo de Generatione, quæ ſemine in ani­
malibus fit.
Atque hæc animalia intellectu
carent.
De corpore verò, quod ſummam
perfectionem conſecutum eſt, ( illud autem
eſt homo ) cur factum ſit, & de illius for­
ma atque actionibus dicendum erit.
Duode­
cimus verò ea tractat de illo, quæ ad cor­
pus pertinent, atque hæc quatuor ſunt ge­
nerum: quædam enim aliis ſunt communia
animalibus, quædam propria: quædam ſunt
actiones ex ſubſtantiæ propria quadam na­
tura, quædam verò quæ ad illius manife­
ſtam ſtructuram referuntur.
Iam verò &
quædam ſunt accidentia, de quibus dicen­
dum eſt, velut grauitas, leuitas: hæc au­
tem in elementis, denſitas, raritas, aſpe­
ritas, lenitas, durities, mollities: atque
hæc in miſtis, communiáque, velut genitis
nitor, perſpicuitas, figuráque genitis ſo­
lùm.
Quædam verò de aliis tantùm dicun­
tur, vt generatio, corruptio, nutritio, mu­
tatio, auctio, attractio, retentio, conco­
ctio, expulſio.
Subtilitas verò in omnibus
his, quorum genera numerauimus.
Quod
igitur tot ſint, de quibus tractandum eſt, &
quòd plura eſſe non poſſint, tùm verò quæ
de illis demonſtranda, & quo ordine, abun­
dè me explicaſſe reor.
Vnde non leuis vti­

litas ex tanto labore, ſed quanta vnquam
alia ex tractatione poſſit haberi, ſeu ad
vnum tantùm genus, ſeu ad plurima refe­
ratur.
Primùm enim ad omnem naturæ co­
gnitionem confert, & ad difficilium rerum
ſcientiam, & obſcurarum inuentionem, li­
bris quoque interpretandis omnibus aliqua
in parte auxiliatur.
Artium vires docet, ac
noua quædam ſcitu iucunda commonſtrat,
tum ex his etiam, quæ ad comparandas di­
uitias, & opes non parùm momenti afferunt.
Decernit & circa antiquas, & non leues du­
bitationes, quid verum ſit, velut in chymi­
cis.
Oſtendit & prodigioſa opera tùm natu­
ræ, tùm artis.
Reuocat & antiqua in vſum
inuenta, quæ vetuſtate, vel bellis gra­
uiſſimis excoluerunt.
Et quæ ſenſibus ad­
miranda videntur, cur fiant, in omni­
bus edocet.
Iam verò propoſitum rem ag­
grediamur.
Subtilitas in
quib. ſit.
Quæ tractan­
da
ſint in
his libris.
Ordo li­
brorum.
Vtilitas.
Hylen eſſe, oſtendit rerum ipſarum per­

petua generatio, quæ ſemper ex aliquo fit
alio.
Etenim frumenta ex terra & humore,
& animalia ex ſemine, & ſanguine, vel
ouis, & cinis ex lignis: nec quicquam tam
puſillum eſt, quòd ex nullo fiat.
Nec ſuffi­
cit, vt aliquid præſit, cùm non ex arundi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index