Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 403 > >|
1ne, aut ſtipula multus cinis fieri poſſit, ex
multa verò quercu paucus nunquam cinis
euadet.
Itaque aliquid in generatione om­
ni commune manet, quod materiam pri­
mam dicimus aut hylen.
Cùm enim aliquid
generatur ex alio, ſi forma perit (aliter enim
eſſet idem ac non eſſet) manente aliquo ma­
teriam illud eſſe, neceſſe eſt.
Oſtendit idem
corruptio, cùm nihil prorſus dum corrum­
pitur, pereat.
Nam malum putreſcit, & in
vermes tranſit: & ligna dum vruntur, in
cineres: & aquam in vapores calore ignis,
aut ſolis, vel fumum permutatur.
Eſt au­
tem vapor & fumus aliquid: nam & homi­
nem ſuffocat, & ſi colligatur, denuò tran­
ſit in guttas aquæ.
Manifeſtum eſt igitur
aliquid eſſe in rerum natura ſub forma lati­
tans, quod nec per generationem fit, nec
corruptione ipſa interit: atque hoc ipſum
vt primum quoddam, & quod multis ſub­
iicitur formis, materiam primam vocare
ſolemus ingenitam, & nunquam interitu­
ram.
Manet autem atque eſt: quod enim
manet eſt.
Materia igitur actu eſt talis, qua­
lem deſcripſimus: verùm formis compara­
ta, potentia eſt: illas enim ſuſcipere poteſt.
Ad formam igitur comparata materia, po­
tentia eſt, in ſeipſa verò actu.
Quemadmo­
dum fœtus cùm nondum perfectus eſt, in­
fans potentia eſt, ſed talis, qualis fœtus actu
eſt: eſt enim hoc quidem ſic delineatum com­
miſtum, ac tale quale videtur.
Cùm autem
ad formam infantis comparatur, potentia
eſſe dicitur: nam ſi actu eſſet, eſſet infans

iam, non autem fœtus.
Materia igitur pri­
ma actu eſt, atque ( vt ita dicam ) imminu­
to: ad formas comparata, potentia eſt: nam
niſi potentia ad illas eſſet, eas nunquam
ſuſciperet: neque enim ex lapide homo fit,
quia lapis ad hominis formam ſuſcipiendam
potentiam non habet.
Complexa verò à for­
ma, cui tunc ſubiacet, actum conſequitur
perfectiorem, non tamen perfectum: actus
enim perfectus eſt, qui potentia omninò
caret.
Dicemus igitur ficus materiam per
ſe conſideratam actu eſſe, ſed tenui admo­
dum: vt verò ad alienas formas compara­
tur, potentia quidem ad illas: vt autem pro­
priè ficus formæ ſubiacet, actu conſiſtere.
Sed nec materia prima omnibus eſt ſpoliata
rebus: cùm enim (vt dixi ) neque ex pugil­
lo paleæ, ferri pugillus ob materiæ paucita­
tem, nec rurſus ex ferri pugillo, paleæ pu­
gillus ob illius redundantiam, ſequitur
vt materia prima quantitatem quandam
retineat, quam indefinitam vocamus.
Nam­

que non ſibi certos deſcribit limites, cùm
modò ſub forma maius complendo ſpa­
tium, modò minùs latitet.
Nam ſi ex terra
ignis fiat, ampliorem occupat locum: qua­
re materia illa prior, quæ minori ſubiicie
batur quantitati, mutatione formæ maio­
rem locum impleuit.
Circumſcriptos tamen
habet limites magnitudinis ac paruitatis,
intra quos ceu quidam Proteus infinitos ma­
gnitudinis tèrminos ſubit.
Quúmque hæc
quantitatis certa determinatio illi actu in­
hæreat, quid mirum eſt ipſam materiam pri­
mam, propter quam magnitudo ipſa eſt
conſtituta, actu eſſe, ac ſubſiſtere?
obſcu­
riùs hæc quidem ab aliis dicta ſunt, non ſo­
lùm ob rei ipſius ſubtilitatem, ſed quòd ple­
rique dum quæ non perfectè aſſequebantur,
ſcribere vellent, ſermonibus non tantùm
obſcurius, ſed etiam ambiguis tractationem
ipſam inuoluunt.
Porrò ad materiæ ſcien­
tiam, imò eſſentiam ſequitur, vt cùm for­
mas ipſas aduenientes impedimus, prior re­
maneat: atque eo modo aqua frigida in ſan­
guineis temperantiam conſeruat, bilis pro­
hibendo generationem.
Etenim cùm neceſ­
ſe ſit materiam primam ſemper ſub aliqua
iacere forma, ſi ſubſequens impediatur ar­

te, vel caſu, priorem formam manere ne­
ceſſe eſt.
Inde igitur tota præſeruandi me­
thodus ortum habuit.
Similiter & in tranſ­
mutationibus par materiæ quantitas requi­
renda fuit, cùm maior aut minor oportuna
eſſe non poſſit.
Atque ea ratione ex conſimili­
bus conſimilia magis fiunt, quàm ex diſſimi­
libus.
Rurſus rari ac denſi ratio à materiæ
multitudine, aut paucitate ſumpta eſt: ve­
rùm de his inferiùs dicemus.
Cùm itaque
materia ab initio tota fuiſſet, impleſſétque
hoc concauum orbis, nec poſſet finiri, va­
cuum eſſe non poterat: nam vacuo aucto,

materiam tolli neceſſe erat.
Multa etiam
erant, quæ vacuum eſſe non poſſe demon­
ſtrabant, etſi Heron in ſpiritualibus illud
eſſe oſtendere nitatur: verùm non eſt ſa­
pientis omnia abſurda refellere: nec noſtri
multò minùs inſtituti, quæ ab euidentibus
rationibus poſſunt demonſtrari, obſcuriori­
bus argumentis proſequi.
Quòd igitur va­
cuum non ſit, folles oſtendunt occluſi, qui
ſi nimium diſtendantur ac violenter fran­
guntur: nam locus capacior factus, cùm
nec aëre impleri poſſit, tantam tenuitatem
non admittente, nec vacuum dari queat, ſu­
pereſt tertium vt folles ipſi diſrumpantur.
Huius igitur vacui neceſſitate aqua aſcen­
dit, dum per canalem ſugimus, pronáque de­
ſcendit, hauriens ſitulam ex vrceolo.
Hæc
autem infrà demonſtrabuntur.
Materiam
primam eſſe.
Materiam
primam
actu eſſe.
Materiam
primam
quandam
retinere.
Præſeruandi
methodus
vnde ortum
habuerit.
Vacuum non
eſſe.
Hac ratione lucerna mirabilis excogitata

eſt, turris formâ vndequaque concluſa, ſo­
lóque foramine D, contenta, per quod
oleum ipſum infunditur, donec tota implea­
tur.
Solida eſt ex ſtanno, cúmque conuer­
titur, vt nunc iacet, oleum effundi per D,
non poteſt.
Nam ſi effunderetur, quod eſt
in C, deſcenderet grauis & vacui ratione ad
D: & quod eſſet in B, ad C: & quod eſſet
in A: ad B: igitur vacuum in A, relinque­
retur.
Ne igitur vacuum in A, relinquatur,
2[Figure 2]
manet: quare etiam in B, oleum, & in C
& in D: nihil ergo effunditur.
Sed quonam
pacto igitur dum accenſo ellychnio in F,
oleum conſumitur, per E, canalem ex ipſo
D, exire poteſt, itaque ad vacui rationem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index