Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 241 > >|
tus complecti ſoles: Illa enim, vbi in lucem prodire datum
eſt, continuò geſtijt tuum conuolare in ſinum, in quo ſe be-
nignè fouendam ſperaret.
Alliciebat ingenita clariſſimi
ſanguinis nobilitas auorum nominibus conſpicua, innutrita
virtutibus indoles, morum facilitas ſuauiſſima, grauitas-
que comitate condita, ingenij acies perſpicua, eruditio varia
atque præclara.
Illud vnum abſterrere poterat properan-
tem, quod de mouenda tellure diſputans vix ſe ſuſpicari
debuiſſet aſpiciendam ab homine, qui inter eos delectus,
quos aut ad proponendas dirimendasque partium cauſas, aut
ad Bonum Regimen aduigilare Sapientiſſimus Princeps iuſ-
ſit, intentis in Reipublicæ quietem, componendosque ciuium
motus oculis hæret.
Sed cum nulla tibi pereant temporis
momenta, qui enim potuiſſes hunc iuuentutis florem matu-
ris tot ſcientiarum fructibus coronare, naturæ receſſus phi-
loſophando rimari, in infinitas Iuris ambages excurrere,
Theologicæ facultatis adyta penetrare, monumenta Eccle-
ſiaſticæ vetuſtatis euoluere, niſi velocis ingenij vigorem aſ-
ſiduo ſtudio fouiſſes?
Cum, inquam, nulla tibi pereant
temporis momenta, deſperan dum non fuit hiſce Diſſertatio-
nibus impetrari poſſe ea horarum reſegmina, quæ aut amæ-
nioribus Muſis, aut Mathematicæ contemplationi tribuere
ſoles, vt ſeuerioris negotij laborem literato otio interrum-
pas.
Nihil hìc tua dignum eruditione, quæ eſt Authoris
tenuitas, inuenies: meæ tamen obſeruantiæ veſtigia non ob-
ſcura deprehendas, maximè velim.
Multo autem notior
atquè illuſtrior meus erga te animus erit, vbi per tua iuſſa
licuerit mea in re ſtudia officijs vberioribus teſtari.
Tuæ
erit magnanimitatis exilem hanc obſequij mei teſſeram non
contemnere.
Vale.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index