Cataneo, Girolamo, Hier. Cataneus de arte bellica, sive, de designandis ac construendis arcibus & propugnaculis, necnon & de iis oppugnandis, expugnandis ac propugnandis : de itinere exercitus, ac castrametatione, quando expediat manus cum hoste conserere, 1600

List of thumbnails

< >
181
181 (149)
182
182 (150)
183
183
184
184
< >
page |< < (149) of 184 > >|
tror migrationem illam nocturnam vndequaq; tutam
non eſſe, ni ſitus loci eam comitetur, quemadmodum
accidit Franciſco Galliarum Regi, de quo ſuprà, quan-
do ad Cambreſium abſceſſit ab Imperatore tempore
nocturno, vbi, magnæ ſyluæ beneficio, immunem
periculi reddidit exercitum ſuum:
ſyluam enim illam
præterierat, antequam ad eum eſſet hoſtilis equitatus.
Tunc gradum ſtitit, paratus prælio decernere, ſeu be-
neficio ſyluæ, ſeu loci commoditate illectus.
Non ita
ceſſit imperiali exercitui.
Dum enim incogitantiùs
hoſtem perſequuntur, ſylua præterita, exercitum re-
gium paratum repererunt, vnde major pars eorum vel
cæſi, vel capti.
Idem ferè accidit in Germania. Quum
enim Proteſtantes retrocedere vellent, &
abſcedere ab
Imperiali exercitu qui illis in faucibus erat, de nocte iti-
dem migrantes, non longè progreſſi ſunt, quin in mu-
nitiſſimam vallem ingrederentur, in qua niſi cum ma-
ximo incommodo poterat in eos hoſtis impetum fa-
cere.
Collis namque, qui in ipſo vallis introitu erat,
ſubitò à Proteſtantibus occupatus eſt, &
munitus bo-
nis bombardis campeſtribus, necnon &
magna copia
equitatus &
peditatus. Præterea ſylua proxima ſclope-
tariis repleta ab eis ſuit, ſic vt exercitus imperialis nequi
uerit eos ampliùs proſequi, vt conſtituerat.
Quũ enim
proximèacceſſiſſet, agnouiſſetq́;
in locum arte & natu-
ra tutiſſimum eos ſeceſſiſſe, deſtitit ampliùs inſequi.

Dico igitur, fauore ſitus &
regionum, tutum reddi poſ-
ſe receptum, vt ex ſuprà dictis exemplis apparet.
Atta-
men non nego multo tutiorem eſſe migrationem no-
cturnam, vt ſaltem poſſimus tantum itineris lucrari,
quod ſatis ſit ad appellendum ad locum munitum:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index