Cataneo, Girolamo, Hier. Cataneus de arte bellica, sive, de designandis ac construendis arcibus & propugnaculis, necnon & de iis oppugnandis, expugnandis ac propugnandis : de itinere exercitus, ac castrametatione, quando expediat manus cum hoste conserere, 1600

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9 (1)
10
10 (2)
< >
page |< < of 184 > >|
Figure: /permanent/archimedes_repository/large/catan_belli_502_la_1600/figures/00006-01 not scanned
[Figure 3]

PROLEGOMENA QVÆDAM HIER.
Catanei in opus ſuum.

Figure: /permanent/archimedes_repository/large/catan_belli_502_la_1600/figures/00006-02 not scanned
[Figure 4]
_MInime_ dubium eſt, quin munitiones ciuita-
tum ac caſtellorum præcipuum locum obtineant
inter ea, quæ à Principibus fiunt ad ſuas terras
conſeruandas:
ditionis enim ipſorum ſalus, nec-
non &
totius populi, ab illis maxima ex parte
pendet.
Quamuis autem multa circa eas conſiderari debeant,
nihilominus, pro captu meo, ac pro vſu, quem mihi ſuppedita-
runt, tum Mathematicæ diſciplinæ, tum etiam experientia,
quam per multos annos acquiſiui, ſigillatim, vt potero, de ys lo-
quar.
Non tamen immorabor in recenſendis multis, quæ ad
ciuitatum ædificationem pertinent, vt ſunt aëris boni electio,
aquarum, terræ, &
alia idgenus. Hæc enim à multis tam co-
piosè tractata ſunt, vt mihi ſuperfluum videretur de ys diſſere-
re, præcipuè quum instituerim agere tantùm de munitionibus,
&
de qualitate machinarum quæ ys inſeruiunt, prout fert no-
ſtrorum temporum vſus.
Dico igitur eum, qui in animo ha-
bet munire ciuitatem, aliúmve locum, debere primùm habere
ſitus rationem, præcipuè vbi munitiones illæ fiunt in limite ſuæ
ditionis.
Quum enim loca illa limitanea ad id potißimùm con-
ſtruantur, vt facilè poßint injuriam &
repellere & inferre, de-
bent ita parari, vt, minimo cum labore, annona, &
alia neceſſa-
ria poßint inferri, &
milites præſidiary ac ſubſidiary introduci.
Præterea debent eſſe ejus capacitatis, vt, prout caſus belli feret,
præter præſidium ordinarium, poßint etiam illic eſſe &
equites
&
pedites, ad eruptiones & velitationes faciendas, ad agendas

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index