Cataneo, Girolamo, Hier. Cataneus de arte bellica, sive, de designandis ac construendis arcibus & propugnaculis, necnon & de iis oppugnandis, expugnandis ac propugnandis : de itinere exercitus, ac castrametatione, quando expediat manus cum hoste conserere, 1600

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9 (1)
10
10 (2)
< >
page |< < of 184 > >|
prædas, & alia id genus quæ quotidie occurrunt. Videndum
tamen ergo, ne magnitudo locitanta ſit, vt Principem opprimat
ſumptus, tum in milites, tum in commeatum neceſſarium.
Non
debet etiam tam exiguus eligi locus, vt tandem, ſed ſeriùs quàm
par eſſet, agnoſcatur, paucißimi, vel potiùs nullius vſus eſſe.
Debet igitur ea electio fieri, maturè priùs perpenſis, tum facul-
tatibus ipſius Principis, tum etiam commoditatibus et neceßi-
tate ipſius munitionis.
Verùm, in tali electione, debemus præ-
cipuè ejicere animum ab ys omnibus, in quas ſitus commodus,
vel alia opportunitas deficit, quamvis ſint amplæ ciuitates,
vel magna castella.
Sæpe enim vidimus magnos ſumptus im-
penſos eſſe in munitiones ſimilium locorum abſque vllo fructu.

Quòd ſi mihi fides habeatur, multo ſatius eſſet, vel omnino no-
uas munitiones facere, velnouos aggeres exſtruere in loco op-
portuno, ab conſeruanda loca illa incommoda, &
periculi non
expertia, quæ, etiam ſi bene ſita eſſent, nihilominus, propter
ipſorum vastitatem, ſeſe tueri non poſſent, niſi cum immenſo
ſumptu.
Iterum igitur dico, maturè hæc perpendi debere. Hoc
autem, multorum judicio, non fuit à Senenſibus obſeruatum,
anno 1554, in munitione portus Herculani:
dum enim eg hac
re fructum hunc cupiunt percipere, vt portus &
ſe, & Senenſes
ipſos tueri poſſet, tandem innotuit, pleroſque aggeres incaſſum
factos fuiſſe:
id́ hanc ob rem, quòd quum malè hæc munitio
fuiſſet deſignata, accidit vt breui, vno aggere amiſſo, reliqui o-
mnes, ſine mora, etiam in potestatem hostium venerint.
Quem
caſum etiam ſubyt Bononia ab mare anno 1544, quum eſſent
circa eam quædam propugnacula erecta à rege Anglo, non ſo-
lùm malè ſita, ſed etiam infirma, quæ à Franciſco primo, Gal-
liarum rege, intra viginti dies expugnata fuerunt, &
, ſine vllo
ferè labore, ſolo æquata.
Negligere etiam non debet Princeps,
ab firmiorem ſuæ ditionis tuitionem, crebram recognitionem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index