Cataneo, Girolamo, Hier. Cataneus de arte bellica, sive, de designandis ac construendis arcibus & propugnaculis, necnon & de iis oppugnandis, expugnandis ac propugnandis : de itinere exercitus, ac castrametatione, quando expediat manus cum hoste conserere, 1600

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9 (1)
10
10 (2)
< >
page |< < of 184 > >|
ſuarum munitionum: vt, quum diligentißimè perpenderit, quæ
earum conſeruari debeant, quæ autem derelinqui, has aperiat,
&
muris nudet, illas verò fortiores, ac, quantum fieri poßit, in-
expugnabiles reddat:
quod in Pedemonte fecit Princeps Mel-
py, Christianißimæ Majestatis Legatus, judicio ac conſilio va-
lens ſupra pleroſque alios duces:
quum enim hac via procede-
ret, conatus, qui eo tempore, ac in ea regione, feliciter ſucceſſe-
runt, ac cum magna certitudine ad finem perducti ſunt.
Di-
uerſum prorſus exitum vidimus in bello Senenſi.
Quum enim
ex commiſeratione quædam castella, &
alia loca, nec ſatis fir-
ma, nec omnino infirma, integra relicta eſſent inhabit antium
tutelæ, illuc́ accolæ vicini conduxiſſent facultates ſuas, tan-
dem &
arces, & qui eas tutabantur, in manus hostium vene-
runt, prædæ́ illis fuerunt:
id́ maximo eorum damno: non
ſolùm enim accolæ commeatu ſuo orbati ſunt, ſed &
hostium
exercitus eo ſubleuatus eſt.
Unde accidit, vt & ciuitas & ciues,
cum capitis &
vitæ periculo, (quam plerique omnes amitte-
bant) in manus hostium venirent.
Præterea, quum arces ac
propugnacula ſint ad id præcipuè constructa, vt obſidionem ſu-
ſtinere poßint, debet intromitti commeatus, tum ad victum,
tum etiam ad alias res neceſſarias, id́ ad multo longius tem-
pus quàm par ſit, ne Princeps cogatur, ante finem belli, exer-
citum justum conſcribere ad ſuppetias obſeßis ferendum.
Hæc
autem prolegomena, ſeu conſilia, viſum eſt hic à me ſcribi de-
bere, vt cum majori facilitate lectores poßint legen-
do percipere ea quæ in hoc opere tracta-
turus ſum de ichnographia ac
ſtructura propugna-
culorum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index