Cataneo, Girolamo, Hier. Cataneus de arte bellica, sive, de designandis ac construendis arcibus & propugnaculis, necnon & de iis oppugnandis, expugnandis ac propugnandis : de itinere exercitus, ac castrametatione, quando expediat manus cum hoste conserere, 1600

List of thumbnails

< >
11
11 (3)
12
12 (4)
13
13 (5)
14
14 (6)
15
15 (7)
16
16 (8)
17
17 (9)
18
18 (10)
19
19 (11)
20
20 (12)
< >
page |< < of 184 > >|
8 ſuarum munitionum: vt, quum diligentißimè perpenderit, quæ
earum
conſeruari debeant, quæ autem derelinqui, has aperiat,
&
muris nudet, illas verò fortiores, ac, quantum fieri poßit, in-
expugnabiles
reddat:
quod in Pedemonte fecit Princeps Mel-
py
, Christianißimæ Majestatis Legatus, judicio ac conſilio va-
lens
ſupra pleroſque alios duces:
quum enim hac via procede-
ret
, conatus, qui eo tempore, ac in ea regione, feliciter ſucceſſe-
runt
, ac cum magna certitudine ad finem perducti ſunt.
Di-
uerſum
prorſus exitum vidimus in bello Senenſi.
Quum enim
ex
commiſeratione quædam castella, &
alia loca, nec ſatis fir-
ma
, nec omnino infirma, integra relicta eſſent inhabit antium
tutelæ
, illuc́ accolæ vicini conduxiſſent facultates ſuas, tan-
dem
&
arces, & qui eas tutabantur, in manus hostium vene-
runt
, prædæ́ illis fuerunt:
id́ maximo eorum damno: non
ſolùm
enim accolæ commeatu ſuo orbati ſunt, ſed &
hostium
exercitus
eo ſubleuatus eſt.
Unde accidit, vt & ciuitas & ciues,
cum
capitis &
vitæ periculo, (quam plerique omnes amitte-
bant
) in manus hostium venirent.
Præterea, quum arces ac
propugnacula
ſint ad id præcipuè constructa, vt obſidionem ſu-
ſtinere
poßint, debet intromitti commeatus, tum ad victum,
tum
etiam ad alias res neceſſarias, id́ ad multo longius tem-
pus
quàm par ſit, ne Princeps cogatur, ante finem belli, exer-
citum
justum conſcribere ad ſuppetias obſeßis ferendum.
Hæc
autem
prolegomena, ſeu conſilia, viſum eſt hic à me ſcribi de-
bere
, vt cum majori facilitate lectores poßint legen-
do
percipere ea quæ in hoc opere tracta-
turus
ſum de ichnographia ac
ſtructura
propugna-
culorum
.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index