Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692
page |< < of 110 > >|
1ret. Et verò (ſi in hoc genere de me quidquam confiteri decet)
niſi aduerſæ valetudinis experimento prudentior factus indo­
lem meam huiuſcemodi ſtudijs intemperanter addictam ali­
quot ab hinc annis compeſcuißem; nec non quotidie munus à
Celſitudine Tua ſummo cum honore & beneficentia demanda­
tum (adeo vt hoc etiam nomine Teſeruatorem meum appella­
re poſſim) inde me reuocaſſet; eorum, credo equidem, ponderi,
aſſiduæque contemplationi ſuccumbere neceſſe erat.
Vnde au­
tem, Celſiſſime dux, huic ſcientiæ tanta vis, vt quos ſibi ſemet
adiunxerit, nonniſi altiori ratione queat a ſe ipſa dimittere?
An quod fortaſſe vbi animus publicæ vtilitati deſeruire cæpe­
rit, veluti in naturæ concilium admiſſus, ſui quodammodo
oblitus, propriam humilioremque ſedem reuiſere dedignetur; an
quia, cùm inter cæteras ſcientias Geometria demonſtrationem,
hoc eſt veritatem ſinceram, & quandam primi veri particu­
lam profiteatur, hinc neſcio quid diuinum habent ſibi propoſitum,
vnde nonniſi Deo impellente, vbi nimirum officia, potiorque
ratio id poſtulant, ab eius intuitu retrahatur.
Hoc equidem
puto; atque hinc diuina Geometria iure optimo a doctiſſimis, &
clariſſimis viris paſſim nuncupatur.
Quamobrem nemo non
eam ſuſpiciat, eiuſque cultores oppidò diligat; ob eamque causam
huic etiam qualicunque opuſculo benignè annuas ſpero, adeo
vt iam Te in terris Dominum, Altorem, Seruatorem, Patro­
numque appellare non dubitem, quam vna cum Celſiſſima do­
mo mihi, tot tibi nominibus deuincto, ſuperi vt ſeruent ſoſpi­
tentque, enixè oro, ac omnibus votis exopto.
Sereniſsimæ Celſitudinis Tuæ
Humillimus, & Obſequentiſſimus Seruus
Ioannes Ceua.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index