Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 110 > >|
Tab. 1. Fig. 5.
Motus ſint primò æquabiles, curratque mobile ſpatium
AB tempore, cuius imago CAB, curratur item ab alio mo-
bili ſpatium DE tempore, cuius imago DEF, & ſint ipſæ

temporum imagines interſe homogeneæ, ſcilicet FD ad
AC eandem habeat rationem, quam velocitas in A ad
velocitatem in D. Dico, tempus per AB ad id per DE eſ-

ſe vt figura ABC, ad DEF.
Cum motus æquabiles ſint
erunt figuræ dictarum imaginum rectangula, propterea il-
lorum ratio componetur ex rationibus altitudinum AB ad

DE, & baſium AC ad DF, ex ijſdem verò rationibus ſpa-
tiorum ſcilicet, & reciproca velocitatum (ſunt enim ima-
gines inter ſe homogeneæ) nectitur etiam ratio temporum,
quibus percurruntur ipſa ſpatia AB, DE iuxta geneſes ima-
ginum ACB, DEF, ergo eſt eadem ratio inter illa tempo-
ra, ac inter imagines ſuas.
Def. 4. huius.
Cor. Def. 3.
huius.
Gal. pr. S de
motu æquab.
Def. 4. huius.
Tab. 1. fig. 6.
Def. 5. huius.
2. Sit motus vnus æquabilis, alter verò quicunque; ſit
tamen imago huius temporis figura acuminata vt ALGE,
& alterius temporis prædicti motus æquabilis, ſit HFM,

quæ rectangulum erit: Dico, imaginibus homogeneis exi-
ſtentibus, fore inter has eandem rationem, ac homologè
inter tempora decurſuum ab A in E, & ab F in M iuxtą
geneſes imaginum temporum propoſitarum.
Si enim non
eſt ita, ſit quædam alia magnitudo Y, maior, vel minor
imagine acuminata ALGE, quæ ad imaginem FHM ha-
beat eandem rationem, quam tempus per AE iuxta imagi-
nem ALGE ad tempus per FM iuxta imaginem alteram
FHM; ſit verò magnitudinis Y differentia ab imagine ma-
gnitudo Z.
Secetur AE bifariam in C, pariterque ſeg-
menta AC, CE bifariam in B, D, & ſic vlteriùs progredia-
tur, donec, ſi compleatur rectangulum poſtremum, & ma-
ximum DG, hoc minus exiſtat quam Z.
Tum ductis reli-
quis æquidiſtantibus CI, BK, & à punctis N, I, K, I alijs
etiam æquidiſtantibus rectæ AE, efficiatur ipſi ALGE cir-
cumſcripta figura, conſtans ex rectangulis æquealtis AK

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index