Commandino, Federico, Liber de centro gravitatis solidorum, 1565

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 101 > >|
1tiam haberemus. Quem meum laborem non mathe­
maticis ſolum, verum iis etiam, qui naturæ obſcuri­
tate delectantur, non iniucundam fore ſperaui: multa
enim προβλήματα cognitione digniſsima, quæ ad vtran­
que
ſcientiam attinent, ſeſe legentibus obtuliſſent.

neque id vlli mirandum videri debet. vt enim in cor­
poribus noſtris omnia membra, ex quibus certa quæ
dam officia naſcuntur, diuino quodam ordine inter
ſe implicata, & colligata ſunt: in iisque; admirabilis il­
la conſpiratio, quam σύμπνοιαν græci vocant, eluceſcit,
ita tres illæ Philoſophiæ (ut Ariſtotelis verbo vtar)
quæ veritatem ſolam propoſitam habent, licet qui­
buſdam quaſi finibus ſuis regantur: tamen earum vna­
quæque per ſe ipſam quodammodo imperfecta eſt:
neque altera ſine alterius auxilio plene comprehen­
di poteſt.
complures præterea mathematicorum no­
di ante hac explicatu difficillimi nullo negotio expe
diti eſſent: atque (ut vno verbo complectar) niſi
mea valde amo, tractationem hanc meam ſtudioſis
non mediocrem vtilitatem, & magnam volupta­
tem allaturam eſſe mihi perſuaſi.
cum autem ad hoc
ſcribendum aggreſſus eſsem, allatus eſt ad me liber
Franciſci Maurolici Meſſanenſis, in quo vir ille do­
ctiſsimus, & in iis diſciplinis exercitatiſsimus af­
firmabat ſe de centro grauitatis corporum ſolido­
rum conſcripſiſſe.
cum hoc intellexiſſem, ſuſtinui
me pauliſper: tacitus que expectaui, dum opus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index