Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 75 > >|
1
ILLVSTRISSIMO ET REVERENDISS.CARDINALI TVRNONIO &c.
VTINAM, uir præſtantiſsime, cogitationes hominum uirtute præ­
ſtantium
ſedem ac domicilium ita propinquum inuenirent in animis
Principum
, & eorum, qui opibus abundant, ut ne diuturna peregri
natio
, ante quàm ad agendum aggrederentur, uitam eorum termi­
naret
.
atque utinam potius, ut omni benignitate ſubleuandi ſuſten­
tandique
; ſunt, non contra multorum iniuriis uexarentur, multaque;, ab
iniquis
ad impediendum excogitata, reperirent, quibus inſtitutus cum
laude
curſus interrumpitur, & omnis ad præclare agendum uia plane
præcluditur
.
non enim earum modo uirtutum copia fioreret ætas no
ſtra
, quæ antiquam exornarunt, atque illuſtrarunt; ſed cum ueræ ac
diuinæ
Chriſtianæ religionis, diuino quodam munere, patefacta co­
gnitio
ſit, qui fons uberrimus eſt, ex quo bona omnia, ex quo ma­
nat
ipſa felicitas; fructus ferret ita præſtantes, ut antiquis ſæculis lon
ge
omnibus antecelleret.
propterea uidemus euenire ut, cum in ali
qua
orbis terrarum parte tanquam ex nubibus huiuſce corruptæ æta­
tis
lumen erumpit alicuius magnanimi excelſique; Principis; omnes
probitate
ac uirtute præditi, non ſecus atque uolucres, poſt aliquod
dierum
imbrem, lætæ ſolis radios excipientes, madefactas ac diſsi­
patas
pennas exiccant, apteque; conformant, recipiunt animos, eosque;
ad
illorum nomina per illuſtres orbis terrarum partes geſtanda, & ad
eximias
laudes longinquis nationibus ſignificandas inſtituunt.
quæ
cum
omnia, ut eſt non minus prudentia omnique; uirtute, quàm nobi
litate
, excellens, Federicus Baduarius perſpicue uideret, planeque;
intelligeret
; mentem intendit in eam curam, ut tam multa tamque; gra
uia
, ingenuarum doctrinarum ſtudiis aduerſa, nouis conſiliis atque
inſtitutis
, Deo duce, ſuperaret: & quemadmodum rapidis flumini­
bus
, inuſitato impetu extra ripas diffluentibus, obſiſtitur aggeribus
multiplici
ſtrue lignorum compactis; ita multos in unum cœtum ui­
ros
coegit, Chriſtiana mente, uitæque innocentia, & doctrinæ laude in
ſignes
: quo ex cœtu noſtra exorta eſt Academia: quæ tum in ſer­
monibus
eruditis, ad litteras, aut ad præſentem rerum humana­
narum
ſtatum ſpectantibus, horas collocans, ſuaque;, aut aliorum
ſcripta
, uel recentia, uel temporis uetuſtate abdita, ingenioſis cor­
rectionibus
aut commentariis illuſtrans, & ad communem ſtudioſo­
rum
utilitatem diuulgans, ſperat edituram ſe gentibus exempla ita
præclara
, ut præſidiis ita firmis, ubi res poſcere uidebitur, conſtitutis,
aut
ita uitioſis moribus extinctis atque ſublatis, nouam imaginem,
nouamque formam, ſi nos tanto munere Deus impertiuerit, orbis ter­
rarum
accipiat.
His noſtris conſiliis atque actionibus, minime dubi­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index