Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 75 > >|
1te ſunt, uirtutum liberalitate, ſimulque; tuæ Maieſtatis illo frui contigit
aſpectu, in quo, tanquam in lucidiſſimo cælo, ſplendent clariſſima
ſidera, uel potius tuæ beatæ mentis puriſſimus pulcherrimusque; Sol.
Nec tamen illud prætermittendum uidetur, quòd, cum tam illuſtri
editus è ſtirpe ſis; cum honoribus cunctis, animique; & corporis bo­
nis abundes; cumque; tibi, tanta uirtute, tanta innocentia florenti, ſi­
ne ulla ueneni ſuſpicione liceat, tanquam monoceroti, ex omnibus
potare aquis actionum humanarum; tamen, cum illud eſſe uerum
unumque; bonum, quod ad Deum accedit, plane tibi perſuaſeris, ab­
ducis te, quantum potes, à cunctis negociis, atque à tot ſplendori
bus, qui te ſequuntur inuitum; nosque; mones exemplo tuo, ut no­
ſtrarum uoluntatum nauem conſilio regamus, ne illam fallaces abſor
beant fluctus, in quibus ipſe tam ſæpe, tanta tranquillitate, tam fe­
lici curſu nauigaſti.
Conſtantiam ergo tuebimur; eaque; duce, ſpera­
mus fore, ut aliquando teſtatum apud omnes relinquamus, quem­
admodum nemo te omnium, qui uiuunt, uirtute anteit, & à fortu­
næ bonis egregie paratus es, ita neminem fore, qui aut iudicii teſti
monium illuſtrius, aut ueræ erga te præbeat obſeruantiæ.
Quòd ſi
munus hoc, nunc à nobis ad te miſſum, minime tibi fuiſſe ingratum
cognouerimus: non modo iacta eſſe præclara operis à nobis inſtituti
fundamenta, uerum aditum etiam aliquem ad ſperatam perfectio­
nem eſſe patefactum exiſtimabimus.
Munus ipſum inſigne admodum
eſt, tum quia nobiliſſimum ac perdifficile continet argumentum, de
fluxu ſcilicet, & refluxu, aliisque; præterea marinæ aquæ motibus;
quæ quàm non aperta, quàm ardua cognitio ſit, Ariſtotelis, alio­
rumque
; philoſophorum induſtria declarat; ſed etiam quia rationes
non uulgares, nec à ueteribus perceptæ, in hoc libro exponuntur.
Addidimus autem de motu octauæ ſphæræ ſubtilem & eruditam di­
ſputationem, idque; merito.
ſi quidem tanti, tamque; uarii maris motus
non modo ad Solis Lunæque; curſum, ſed ad primum etiam mobile re­
feruntur.
Atque hæc eruditiſſima, ualdeque; à multis optata ſcripta
cum in tenebris laterent, fortaſſe, paulatim uetuſtate corrupta, pe­
riiſlent, niſi præſtantis uiri, & doctrina clari, Lucæ Hieronymi Con
tareni, patricii Veneti, cui præceptor fuit Delphinus ipſe, horum
ſcriptorum auctor, ſingularis humanitas ea conceſſiſſet Academiæ
noſtræ: quæ ſtatim, cognito argumento, non minus iucundo, quàm
diflicili, munus ad te, ſuæ teſtimonium obſeruantiæ, mittendum
conſtituit: cum ipſam quidem rem, & pro tua excellenti doctrina,
& quia te in amœniſſimum Corneliani ſeceſſum, quietis, & ualetu­
dinis cauſa, contuliſti, gratam fore opinaretur, animum tamen no­
ſtrum tibi probari uehementius optaret, utpote qui ad tuam glo­
riam multo ſublimiora cogitans, humilia tamen tuæ ſplendore di­
gnitatis putauit illuſtranda.
nec uero ſibi unquam ſatisfaciet, donec
plane peripiciat, neminem poſſe ipſo præſtantius ad tuum decus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index