Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 334 > >|
1quae vera eſſe ratione vel experientia cognoſco, &
hîc in exordio eodem modo ac in toto reliquo libro
philoſophabor.
.
Magnum eſt diſcrimen inter veras & apparentes
virtutes; nec non etiam ex veris, inter illas quae ab
accuratâ rerum cognitione deveniunt, & illas quae
cum aliquâ ignoratione conjunctae ſunt.
Per appa­
rentes, intelligo vitia quaedam non valde frequentia,
vitiis aliis notioribus oppoſita; quae quoniam ab iis
magis diſtant quàm intermediae virtutes, idcirco magis
ſolent celebrari.
Sic quia plures inveniuntur qui peri­
cula timidè refugiunt, quàm qui ſe inconſideratè in
ipſa conjiciant, vitio timiditatis temeritas tanquam
virtus opponitur, & magis quàm vera fortitudo vulgo
aeſtimatur; ſic ſaepe prodigi pluris fiunt quàm libera­
les; ſicque nulli facilius ad magnam pietatis ſamam
perveniunt, quàm ſuperſtitiosi vel hypocritae.
10
15
5
10
15
Inter veras autem virtutes, multae non à ſolâ recti
cognitione, ſed etiam ab errore aliquo naſcuntur: ſic
ſaepe àſimplicitate bonitas, à metu pietas, à deſpera­

tione fortitudo exsurgit.
Atque hae ab invicem diverſae
ſunt, ut etiam diverſis nominibus deſignantur; ſed illae
purae & ſincerae, quae ex ſolâ recti cognitione pro­
ſſuunt, unam & eandem omnes habent naturam, & ſub
uno ſapientiae nomine continentur.
Quiſquis enim fir­
mam & efficacem habet voluntatem recte ſemper utendi
ſuâ ratione, quantum in ſe eſt, idque omne quod opti­
mum eſſe cognoſcit exſequendi, revera ſapiens eſt,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index