Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 334 > >|
1tractatus antehac à me vulgatos perfectè omnes intel­
ligas.
Obſcuriſſimi enim pleriſque aliis, etiam maximè
ingeniosis & doctis, eſſe videntur; & ferè omnibus uſu
venit ut, ſi verſati ſint in Metaphyſicis, à Geometricis
abhorreant; ſi verò Geometriam excoluerint, quae de
primâ Philoſophiâ ſcripſi non capiant: ſolum agnoſco
ingenium tuum, cui omnia aequè perſpicua ſunt, &
quod merito idcirco incomparabile appello.
Cùmque
conſidero tam variam & perfectam rerum omnium co­
gnitionem non eſſe in aliquo Gymnoſophiſtâ jam ſene,
qui multos annos ad contemplandum habuerit, ſed in
Principe puellâ, quae forma & aetate non caeſiam Miner­
vam, aut aliquam ex Muſis, ſed potiùs Charitem re­
ſert, non poſſum in ſummam admirationem non rapi.
IV.
Cur poſſimus dubitare
de rebus ſenſibilibus.
5
10
Denique non tantùm ex parte cognitionis, ſed etiam
ex parte voluntatis, nihil ad abſolutam & ſublimem
ſapientiam requiri, quod non in moribus tuis eluceat,
animadverto.
Apparet enim in illis eximia quaedam
cum majeſtate benignitas & manſuetudo, perpetuis
fortunae injuriis laceſſita, ſed nunquam efferata nec
fracta.
Haecque ita me ſibi devinxit, ut non modò Phi­
loſophiam hanc meam Sapientiae, quam in Te ſuſpi­
cio, dicandam & conſecrandam putem (quia nempe
ipſa nihil aliud eſt quam ſtudium ſapientiae), ſed etiam
non magis Philoſophus audire velim, quàm

Sereniſſimae Celſitudinis tuae
Devotiſſimus cultor
DES-CARTES.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index