Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 334 > >|
1aut imaginabiles exiſtant: primo, quiò deprehendimus
interdum ſenſus errare, ac prudentiae eſt, nunquam
nimis ſidere iis,qui nos vel ſemel deceperunt; deinde,
quia quotidie in ſomnis innumera videmur ſentire
aut imaginari, quae nuſquam ſunt; nullaque dubi­
tanti ſigna apparent, quibus ſomnum à vigiliâ certò
dignoſcat.
15
20
25
5

Dubitabimus etiam de reliquis, quae antea pro ma­
ximècertis habuimus; etiam de Mathematicis demon­
ſtrationibus, etiam de iis principiis, quae hactenus
putavimus eſſe per ſe nota: tum quia vidimus ali­
quando nonnullos erraſſe in talibus, & quaedam pro
certiſſimis ac per ſe notis admiſiſſe, quae nobis falſa
videbantur; tum maximè, quia audivimus eſſe Deum,
qui poteſt omnia, & à quo ſumus Ignoramus­
enim, an fortènos tales creare voluerit, ut ſemper fal­
lamur, etiam in iis quae nobis quàm notiſſima appa­
rent; quia non minùs hoc videtur fieri potuiſſe, quàm
ut interdum fallamur, quod contingere antè adverti­
mus.
Atque ſi non à Deo potentiſſimo, ſed vel à nobis
ipſis, vel à quovis alio, nos eſſe fingamus: quò mi­
nùs potentem originis noſtrae authorem affignabimus,
tantò magis erit credibile, nos tam imperfectos eſſe,
ut ſemper fallamur.
V.
Cur etiam de Mathe­
maticis demonstra­
tionibus.
10
15
20

Sed interim, à quocunque tandem ſimus, & quan­
tumvis ille ſit potens, quantumvis fallax, hanc nihilo­
minus in nobis libertatem eſſe experimur, ut ſemper
ab iis credendis, quae non planècerta funt & explo­
rata, poſſimus abſtinere; atque ita cavere, ne unquam
erremus.
VI.
Nos habere liberum
arbitrium, ad cohi­
bendum aſſenſum in
dubiis, ſicque ad er­
rorem vitandum
25
30

Sic autem rejicientes illa omnia, de quibus aliquo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index