Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 248 > >|
Antim. Novum profectò dictu non eſt; nempe in antiqua etiam hypo­
theſi
Ptolemaica, ex duplici capite illa dierum inæqualitas petitur; primò
ex
eo quod Sol in Apogæo excentrici in conſequentia versùs ortum videa­
tur
tardiùs promoveri, contra verò velociùs in Perigæo ; igitur in Apogæo
citiùs
orbem ſuum abſolvit, diurnum ſcilicet, ab ortu ad occaſum, tardiùs
verò
in Perigæo: Igitur circa Solſtitium æſtivum, ex hoc capite ſunt bre­
viores
, & circa brumale, longiores.
Secundò ex aſcenſione recta & obli­
qua
Eclipticæ, nempe æquali tempore major arcus aſcendit obliquæ, quàm
rectæ
; Igitur Sol in Solſtitiis in quibus eſt aſcenſio recta, tardiùs, in Æqui­
noctiis
, in quibus eſt obliqua velociùs orbem diurnum abſolvit.
Sed his
rejectis
, ex alio capite, prædictam inæqualitatem etiam duci poſſe dicimus;
ſcilicet
ex inæqualibus circulis, ſeu ſpiris à Sole decurſis, cum eodem ſci­
licet
velocitatis gradu; vnde reverà fit, vt Apogæus majorem, & tardiùs,
Perigæus
verò breviorem & citiùs orbem decurrat; Vellem, vt fideli fune­
pendulo
inæqualitatem illam probares, numerato ſcilicet vibrationum nu­
mero
, idque ſub initium Iulij & Ianuarij: Tunc enim eſt aliqua, etiam for­
ſenſibilis circulorum in æqualitas, igitur & dierum; & plures vibratio­
nes
numerantur intra ſpatium ſemihoræ ſub initium Iulij, Sole in Apogæo
exiſtente
, quàm ſub initium Ianuarij, quo tempore Sol in Perigæo ver­
ſatur
; & his vibrationibus, crede mihi, aliquam differentiam invenires,
minimam
certè, at, niſi ſallor, ſenſibilem.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index