Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 248 > >|
Antim. Rectè omninò: Hinc vides, ni fallor, duo triangula ABD,
ACH
eſſe proportionalia, quia æquiangula; ac proinde, vt AD ad AH,
ita
BA ad AC; igitur AC eſt minor AB; igitur breviore tempore de­
curritur
: ſepoſito enim motu circulari, cum prima inclinatione, ſit mo­
tus
acceleratus à B ad A, & retardatus ab A versùs C, ſi ſpatia ſint, vt
lineæ
BA, AC, ſitque inter BA, AC media proportionalis BY, erunt
tempora
vt YB, AB; ſunt enim ſpatia in duplicata ratione tempo­
rum
.
Hoc autem ex duplici analogia facilè intelligitur; Prima eſt;
6[Figure 6]
Sit
corda tenſa BC, tendatur vltrà in BAC, affixo
gemino
clavo in FG, redit in BC motu accelerato; hic
eſt
acceſſus; per receſſum verò pervenit in FEG; ita vt
DE
ſit ad DA, vt DF ad DB; tempus autem acceſſus
eſt
ad tempus receſſus, vt AD ad DE.
Alia verò ſit
hæc
; ſit BI funependulum in perpendiculo, pendens ex
B
, ſitque affixus clavus in F, ita prima ſemivibratio fiat per
arcum
AI, altera verò per IE, ſit inter AD, DE, media
proportionalis
AO, tempus vibrationis AI erit ad tem­
pus
vibrationis IE, vt AD ad AO; ſunt enim tempora in
ſubduplicata
ratione ſpatiorum, vt conſtat ex doctrina mo
tuum
.
Vtraque analogia facilè applicatur. Quod verò ſpe­
ctat
ad rationem motus accelerati, vt ad calculos reduca­
tur
, fortè poſſet accipi quadrans circuli BZ, qui repræſen­
tet
tempus acceſſus diviſum in quotcunque partes æqua­
les
.
v. g. accipiatur (in Figura priore) BN, arcus 30.
graduum
demittatur NM perpendicularis, acceſſus pro­
motus
eſt illo tempore ſegmento BM, vel vt ad Phyſicas
cauſas
propiùs accedatur, acciperet aliquis ſemiparabo­
lam
ABZ, cuius Axis ſit BA, applicata quælibet, ſeu
ſemibaſis
AZ, hæc ſi dividatur in quotcumque partes
æquales
, puta in 90. repræſentat tempus acceſſus, v.g. ab initio acceſſus
ſit
tempus AO 45.graduum; ducatur ON parallela Axi AB, tum appli­
cata
NM, applicatæ AZ parallela, BM erit menſura ſpatij decurſi in
acceſſu
, nec fortè vna progreſſio multùm differt ab alia, vt patet ex
calculatione
; vix enim aſſumptis quotcunque partibus temporis, diffe­
rentia
ſpatiorum acceſſus vnum gradum integrum adæquat; ſed profectò,
vt
Aſtronomicè vtramque probo, ita neutram phyſice admitto; germa­
nam
dabimus ſuo loco & Phyſicam.
Hæc enim obiter quatenus ad rem
noſtram
facit, hîc tantùm indico; ſed alibi juſtum cúmque integrum tra­
ctatum
edemus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index