Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 248 > >|
1ctiones ſæpiùs recurrant, quia ſcilicet ſingulis annis, Saturnus minoris
arcus
intervallo, à Stellis versùs Ortum relinquitur, ac proinde revolu­
tionis
Conjunctionum periodus brevior eſt; igitur citiùs ab Apogæo ad
Perigæum
deſcendit, imo inter diſtantias Saturni Apogæi & Perigæi à
centro
mundi, longè minor eſt proportio inæqualitatis, quàm inter di­
ſtantias
Martis Apogæi & Perigæi, ab eodem mundi centro; etiam aſſum­
ptis
Axibus acceſſuum & receſſuum æqualibus, v. g. ſit diſtantia Saturni
Apogæi
100. Perigæi 90. Martis vero Apogæi 50. Perigæi 40. vtrinque
aſſumitur
idem Axis, id eſt, eadem differentia diſtantiarum, ſcilicet 10.
eſt
autem major ratio 50. ad 40. ſcilicet 1/4 quam ad 90. ſcilicet . ſed ita
ſe
habent motus, vt diſtantiæ; igitur vt Saturnus in Apogæo tantulùm
versùs
Ortum excurrit, ita & in Perigæo versùs Occaſum; Hîc enim Stel­
lam
poſt ſe relinquit; illic verò à Stella retro relinquitur; igitur modicum
arcum
in ſingulis revolutionibus, tum directo, tum retrogrado motu
decurrit
: Mars verò longè majorem.
Sit ergo Mars directus in M, Sa­
turnus
in I, cùm Mars longè majorem arcum directus decurrat, quàm
Saturnus
, conjungitur tandem Saturno versùs Ortum, ita vt primùm pars
ortiva
Martis cum occidua Saturni coëant: Sit verò Saturnus retrogra­
dus
in I, ſitque Mars in N etiam retrogradus, cùm hic etiam longè ma­
jorem
arcum decurrat retrogrado motu, jungetur Saturno versùs Occa­
ſum
, pars ſcilicet Occidua Martis, cum Ortiva Saturni: Si vero Mars ſit
directus
in M, exiſtente Sole inter CB, alter versùs alterum fertur,
jungentúrque
inter FM, quo loco Mars directus eſſe poteſt, & Saturnus
retrogradus
, nempe Martis ſtatio eſt infrà trigonum aſpectum, Saturni
verò
paulò infrà quadratum; hinc motus Saturni retrogradus diuturnioſ
eſt
, licèt in minore arcu fiat; quid mirum igitur, ſi in eodem loco con­
juncti
eſſe poſſint Mars & Saturnus; licèt hic ſit retrogradus, ille directus;
eadem
ratio probat Saturno retrogrado etiam Iovem directum jungi poſſe;
& Iovi retrogrado Martem directum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index