Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 491 > >|
1muſculorum opera fiunt, penitus abſtinemus; cùm ſci­
licèt
eas notiones ſupponant, quæ huius loci eſſe non
poſſunt
, abſtinemus etiam à mirifica illa tenſorum &
compreſſorum
vi, quæ mediæ illius virtutis eſt;
neque
adhuc
rem Phyſicam adduximus; Sed hîc tantùm na­
turam
impetus conſideramus, motus naturalis affectio­
nes
, violenti, mixti ex rectis, reflexi, circularis, mixti
ex
circularibus, illius qui fit in planis inclinatis ſurſum
& deorſum, vibrationum funependuli, diuerſarum im­
preſſionum
, centri percuſſionis, &c.
Fortè aliquis poten­
tias
mechanicas deſideraret, lineas, motus, & cæleſtes
ſpiras
;
ſed quidquid phyſicum habent, ſingulari tra­
ctatui
de corpore cæleſti, reliqua verò Aſtronomiæ con­
cedunt
: potentiæ mechanicæ ad Staticam pertinent, qua­
re
illarum tantùm phyſicum principium in hoc tractatu
explicamus
, lineæ motus nihil phyſicum habent.
Quare
ad
vitandam confuſionem ad Matheſim illas remittimus,
cuius
non modicam facient acceſſionem; igitur ſecun­
dum
Tomum de motu locali non expectabis, qui ne
cuncta
quidem, quæ ad motum ſpectant comprehende­
ret
, ſed huic ſtatim Metaphyſicam demonſtratiuam ſub­
necto
.
Cæterùm de ſubtiliſſimo iſtorum omnium inuen­
torum
auctore nihil dicam, qui cum ægrè tulerit paucula
illa
quæ in prima tractatu præfatus ſum, os mihi peni­
tus
obſtruxit:
omitto etiam quæ in me quidam iniquè
certè
rerum æſtimatores iactarunt:
reponere poſſem cum
fænore
;
ſed nos talem conſuetudinem non habemus; de­
dici
hactenus pati iniurias, non inferre; quod non modò
moralis
Philoſophia, ſed præſertim Chriſtiana Religio me
docet
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index