Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
451
451
452
452
453
453
454
454
455
455
456
456
457
457
458
458
459
459
460
460
< >
page |< < of 491 > >|
1 33[Figure 33]
APPENDIX PRIMA
PHYSICOMATHEMATICA,
De centro percuſsionis.
DE duplici centro hactenus actum eſt,
magnitudinis, ſcilicet, & grauitatis;
præſertim de hoc vltimo:
in quo certè
opere non ſine maxima laude præ­
ſtantiſſimi Mathematici deſudarunt,
ſcilicet Archimedes, Commandinus, Lucas Vale­
rius, Steuinus, Guldinus, Galileus paucis:
ſed du­
plex aliud centrum conſiderari poteſt;
primum di­
citur centrum impreſſionis: vtrumque prorſus inta­
ctum aliis doctâ paucarum licèt propoſitionum co­
ronâ, vel peripheria in hac appendice corona­
mus.
DEFINITIO I.
CEntrum grauitatis eſt punctum, quod omnia grauitatis momenta æqua­
liter dirimit.
Clara eſt definitio; centrum enim grauitatis eſt illud punctum, ex
quo pendulum corpus per quamlibet lineam ſeruat æquilibrium.
Definitio 2.
Centrum impreſſionis eſt illud, per quod, ſi ducatur planum vtrimque, di­
rimit æqualem impetum.
Hæc etiam clara eſt; conſideratur autem impetus non modò ratione

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index