Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 158 > >|
poris à curis ciuilibus reſiduum eſt, liberalibus ſtu-
djis impertitur, non paucos in itinere ſermones de
Motu conſeruït.
Ipſe recenſui obiter tum obſerua-
ta propria, tum quæ Galileus congeſſit adſtruen-
do illi Theoremati, Si id corpus, cui inſiſtimus, trans-
feratur, motus omneis noſtros, rerúmqne à nobis mo-
bilium perinde fieri, appareréque, ac ſi illud quieſceret.
Cùm rem verò eſſe præter omnem fidem, non tam
doctus Princeps, quàm alij quidam ex comitatu
opinarentur; ſtupuerunt ſanè, cùm iuſſi tam cur-
ru, quàm equo periculum facere, deprehenderunt,
ſeu quieſcerent, ſeu concitatiſſimè transferrentur,
res ſursùm projectas, perinde in manum redire; ma-
nu dimiſſas, ſecundum eandem ſui, equi, aut cur-
rus lineam cadere; emiſſas antrorsùm, nec propiùs,
nec longiùs terram petere; depulſas retrorsùm,
nihilo ſeciùs à tergo diſcedere; directas ad dex-
tram, læuam ve, intra lateralem lineam ex æquo
teneri.
Poſteà, vt planè conuincerentur, deducen-
di fuere ad mare, obſeruaturi, Vtrum naui velociſ-
ſimè tranſlata, perinde atque quieſcente, lapis ſur-
sùm projectus, v. c. ex pede mali, ſecundum mali
longitudinem, tueretur ſemper tam aſcendendo,
quàm deſcendendo eandem à malo diſtantiam, &
ad pedem mali, ſeu in eundem locum præciſè, re-
cideret Vtrum manu ad ſummum malum quieſcen-
te, & abſque vlla vi dimiſſus lapis, in eundem pe-
dem incideret.
Vtrum pari vi ex puppi in proram,
& ex prora in puppin tranſmiſſus, pari impetu fer-
ri appareret, parque ſpatium conficere.
Vtrum actus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index