Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 158 > >|
1eundem pilæ motum imprimere, quem ipſa habet.
Quieſce deinde reliquo corpore, & agitata ſola
manu
, vel manu ſimùl cum bracchio, proijce antror­
sùm
, retrorsùmve pilam; excedet illa, procurretque
quam
in partem conjeceris.
Reſume, & pilam ma­
nu
aperta tenens, nihil age ipſe: ſed eſto alius, qui
manum
, bracchiumve propellat; haud ſecus excedet,
procurretque
pila, ac priùs, dum ipſam ſpontaneo
motu
abijceres.
Tene rursùs pilam aperta manu, &
nihil
perinde age nec manu, nec bracchio; ſed loco
alterius
, qui propellat, eſto ipſum-met corpus tuum,
quod
emotum paulò concitatiùs bracchium, manu­
que
transferat, parivelocitate, qua alius antè propul­
ſarat
; videbis rursùs pilam perinde excedere, pro­
curreréque
.
Nimirùm corpus reliquum pro agente
externo
eſt, quod mouere manum, & bracchium,
corpore
immoto, ob articulorum flexibilitatem po­
teſt
.
Iam, quia de his minùs dubitabis, hærebis ma­
gis
quid ſit euenturum, vbi extento bracchio, pilam
ſuſtentatam
duobus digitis abſque vlla vi, agitatio­
néque
manus propria, deambulando dimiſeris.
Id
experire
itaque; & peruidebis pilam ſequi, procur­
reréque
in eandem partem, in quam ipſe conceſſeris;
neque
euenire vnquam, vt vel conſtet, vel recurrat
in
partem auerſam.
An-non proinde agnoſces ha­
bere
pilam motum à manu, non quem ipſi manus
motu
proprio imprimat, ſed quem imprimat motu
accepto
à reliquo corpore; adeò vt cùm pila, quo
momento
dimittitur, moueatur reipſa, impulſio­
nemque
antrorsùm habeat, non poſſit motum non con-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index