Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 158 > >|
1tinüare, & perinde perficere, ac ſi immoto corpore
ſtante
, mota manus ſola motum impreſſiſſet?
En
verò
, quod magis mirere.
Conſiſte primùm in per­
gulæ
medio, & nunc antrorsùm, nunc retrorsum,
moderata
vi pilam conijce: adeò vt ad certum vſ­
que
ſpatium, quod notari poſſit, vtrímque excurrat.
Incede deinde, & ab vna parte ad idem medium
perueniens
(nec moueri proptereà codem tenore de­
ſinens
) pari vi pilam conijce.
Videbis profectò pro­
jectam
antrorsùm excurrere longiùs, quam excur­
rerit
anteà; projectam verò retrorsùm, vel excur­
rere
breuiùs, vel conſiſtere, vel etiam te ſequi.
Cau­
ſa
nempe eſt, Quia cùm antrorsùm conijcis, dupli­
cem
illi imprimis vim; altera quippe eſt manus pro­
pria
, & qualis anteà erat, cùm ſtares corpore immo­
to
; altera corporis ipſius, quâ eidem manui com­
municatâ
, efficitur, vt manus feratur antrorsùm ce­
leriùs
; quàm ipſa ſola, & reliquo corpore quieſcente,
moueretur
.
Ex quo fit, vt pila accepto velociore
motu
, moueatur velociùs, & procurrat vlteriùs.
Cùm
proijcis
verò retrorsùm, vides à manu non alium
motum
, quàm ipſius proprium verſus eam partem
imprimi
; nam qui motus eſt à reliquo corpore, in­
oppoſitam
tendit partem.
Conſideranda eſt ergo
manus
cùm duplici motu, vno ſibi proprio retror­
sùm
, altero ex corporis tranſlatione antrorsùm.
Ex
hoc
enim fit, primò, vt pila nunquam poſſit tantun­
dem
retrorsùm excurrere, ac excurrerat anteà; quo­
niam
licet manus motu proprio moueatur æqualiter;
non
tantundem tamen promouetur retrorsùm, quòd

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index