Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 158 > >|
1anticus fit, pes dexter non proptereà regreditur, ſed ex­
ſpectat
hærendo terræ, donec ille è terra ſublatus, ter­
ram
denuò contigerit; ita profectò ſiniſtram manum,
quæ
dextrum pedem imitatur, tempore eodem non re­
gredi
, ſed exſpectare, hærere que in aëre medio, quovſque
manus
dextera cum ſiniſtro pede quietem aſſequatur.
Et conſequenter, Quemadmodum dextro pede conſi­
ſtente
, factoque vt centro, ipſum crus dextrum ad vſ­
que
coxendicem non retrorſùm abducitur, ſed ſenſim
inſtar
radij, ex ſitu poſtico anticum acquirit; ita planè
bracchio
ſiniſtro, quod exquiſitè pedem dextrum imi­
tatur
, contingere.
Quo loco meditare quæſo admira­
bile
artificium.
Videlicet pes, & coxendix duo quædam
alternis
ſunt centra, quæ alternatim quoque duos arcus,
ſeu
circumferentiæ portiones, eodem ſemper crure, vt
radio
communi intercedente, deſcribant.
Et quia ni­
hilominùs
coxendice non eleuata, dum pro centro eſt,
pes
arcum deſcribens proſcindere terram non potuit;
ideò
medium crus fuit articulatum; vt flexurâ ad genu,
ſeu
poplitem factâ, pes deſcriberet arcum ſupra terram.
Quemadmodùm etiam, quia pede non depreſſo co­
xendix
arcum deſcriptura, fuiſſet nimiùm attollenda;
corporiſque
truncus nimiùm ſubuehendus, ſi crusto­
rum
rigidum fuiſſet; idcircò flexura eadem interceſſit,
quæ
temperaret huiuſmodi arcum: facto intereà eodem
genu
nunc centro, nunc extremo radio arcus ſuos, reſ­
pectu
tam tibiæ, quàm femoris, ſeu dum flectitur, ſeu
dum
tenditur, deſcribente.
Meditare etiam motus æ­
quabilitatem
, qua corporis truncus intereâ incedit, &
ad
quam aliunde tam prolixitas, quàm flexilitas pedum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index