Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 158 > >|
1sùs deſcriberet; at dum proijcitur ſursùm à manu,
quæ
ipſa intereà mouetur antrorsùm, efficitur, vt
manus
neque omninô ſursùm, neque omninô antror­
sùm
proijciat (videlicet motus antrorsùm, quo ab­
ripitur
, deflectit illam à motu ſursùm, quo per ſe
moueretur
) ſed inter vtrumque, ſeu obliquè proijciat;
ſicque
projecta pila curuam lineam neceſſariò deſcri­
bat
, cuius dimidium aſcendendo, & dimidium deſ­
cendendo
perficiatur.
Et vis id pleniùs cognoſcere?
Iube currum conſiſtere, proijce pilam ſursùm, &,
ſigno
priùs aurigæ dato, excedat currus, quam pri­
mùm
projeceris; non recidet illa profectò in manum,
ſed
longè à curru locum prætervecto; illeque idem,
qui
è regione tui conſtiterit, deſcribentem videbit,
non
arcum, ſed rectam, perpendicularemque li­
neam
, propter motum ſursùm ſimplicem, incom­
poſitumque
, & qui ſolius manus fuit proprius, ipſo
curru
nihil conferente.
Profer deinde caput extra
currum
, & deſignato in parte currus inferiore puncto
aliquo
, quod in eadem linea perpendiculari cum
oculo
tuo ſit; ac tum, tranſlato citatiſſimè curru,
admoue
pilam ad oculum, ipſamque nulla facta vi
à
manu dimitte; videbis pilam decidere ſecundum il­
lam
lineam, atque idcircô caſus ille apparebit tibi
perpendicularis
.
Non perinde porrô apparebit illi,
qui
extra currum fuerit, & ad caſum attenderit: ob­
ſeruabit
ſcilicet pilam quaſi ſemi-arcum, ſeu curuam
lineam
deſcribere: quoniam quamuis manus non
imprimat
illi motum ſibi proprium, imprimit tamen
motum
, quem habet à curru, adeó vt præter mo-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index