Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 158 > >|
1tum grauitatis, quo pila ſponte fertur deorsùm, fe­
ratur
etiam antrorsùm eodem motu, quo ipſe currus;
& quia tuus oculus intereà tantundem quoque an­
trorsùm
fertur, inde fit, vt pila continuò ipſi ſub­
jecta
oculo, perpendiculariter moueri videatur.
Lo­
co
verò pilæ vſurpa lapillos; & curru nunc lentè,
nunc
concitatè, & quomodocúmque voles, feratur,
idem
ſemper videbitur.
Proijce poſteà pilam antror­
sùm
; illa tantundem à te diſcedet, tamque procùl à
te
in terram cadet, ac ſi ipſe quieſceres, eodem mo­
do
, & eadem ex cauſa, quam de pila projecta intra
pergulam
dixi.
Diſcrimen eſt ſolum, quòd corpus,
cui
cohæret manus, intra pergulam moueatur per ſe;
in
via moueatur à curru.
Nec ſpera, vt manus pilam
aſſequatur
, projectam licet remiſſa vi: Nam ſi alius
quidem
extra currum quieſcens eadem vi proijceret,
poſſes
aſſequi, obimpreſſam ſolùm propriam eius vim;
at
dum tu proijcis, præter vim propriam, imprimis
etiam
vim currus, cauſam videlicet majoris illius ve­
locitatis
, ob quam pilate ſemper tantum ſugit, quan­
tum
eam ipſe proſequeris.
Proijce deinde retrorsùm;
& eadem, eodemque modo, ac ob eaſdem cauſas
euenient
, quas diximus antè, circa projectionem in­
tra
pergulam.
Proijce denique in latus, & ad rectum
quidem
cum latere currus angulum: Proijce etiam
ad
obliquum, & ad quemcúmque volueris; abeun­
tem
ſemper pilam videbis per lineam, quæ ad finem
vſque
, eundem ſeu rectum, ſeu obliquum cum latere
currus
angulum conſtituat.
Illud autem erit obſerua­
tu
jucundum, quòd, ſi ad lapidem, arborem, aliquid-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index