Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 158 > >|
1dum totum inceſſum extrema pars manus (vnguiſve
medij
digiti) quaſi præter cadens leuiter contingat.
Perſenties enim manum quidem antrorſùm exporrigi:
ſed
non tamen ex eo puncto, in quod deſinet exporre­
ctio
, manum retrorſùm fieri; quin potiùs in eo quieſ­
cere
, exſpectaréque donec rurſùs exporrigatur antror­
ſùm
.
Agnoſces' & bracchium ab extrema manu ad
ſcapulam
vſque, poſtquam exporrecta manus fuerit,
non
retrorſùm agi, ſed extrema manu firmata, & qua­
ſi
centro facta, promoueri antrorſùm inſtar radij, cuius
extremum
, & quaſi pars circumferentiæ ſit ſcapula,
quæ
cùm ſit manu poſterior prouehetur ſenſim, quo­
vſque
illi ad perpendiculum fiat, & vlteriùs prouecta
anterior
euadat.
Ac niſi tu quidem id poſſis ſatis ani­
maduertere
, iube alium id experiti, tuque intereà eius
manum
, bracchium, ſcapulamque reſpecta; & manife­
ſta
tibi res fiet; ſimúlque pernoſces etiam incedentem
in
aëre medio extremum digitum firmare, & ſuper co
quaſi
centro bracchium, ſcapulamque circumducere.
Velim prætereà vt attendas eſſe nobïs bracchia inſtar
crurum
anteriorum; adeò vt, quemadmodum quadru­
pedes
decuſſatìm incedunt, hoc eſt ſimùl promouendo
eodem
anteriorem dextrum cum poſteriore ſiniſtro, &
priorem
ſiniſtrum cum poſteriore dextro; ita nos ſpon­
te
, niſi potiùs neceſſitate quadam naturæ, promouere
ſimùl
dextram manum cum pede ſiniſtro, & ma­
num
ſiniſtram cum pede dextro, nec poſſe ſecus face­
re
, quandocúmque manus liberè dependent.
Id nem­
pe
vbi obſeruâris, facile erit attendere, Quemadmo­
dum
quo tempore pes ſiniſter transfertur, & è poſtico

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index