Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
Scan Original
151
152
153
154
155
156
157
158
< >
page |< < of 158 > >|
1profundior quæ repellat (appellabunt mechanici il­
lam
hypomoclium, hanc onus, vt & rem ipſam flexi­
lem
, vectem.) Neque obſtat, quòd in allato bacilli
exemplo
ictus imprimatur, heic deflexionis tenor ſit;
ſiquidem
hic tenor nihil aliud eſt, quàm ſeries quæ­
dam
continua ictuum, quorum vltimus ille eſt, ad
quem
immediatè ſequitur reflexio.
Neque obſtat
rurſus
, quòd bacillus rigidus ſit, cùm de re flexili aga­
tur
; nam in flexili quoque re debet eſſe rigiditas, non
omnimoda
quidem, ſed aliqua tamen; hoc eſt com­
pactio
, & firmitudo, quæ quò fuerit maior, ſit ve­
hementior
futura reflexio; cùm &, ſi nulla fuerit, nul­
la
ſit reflexio futura.
Quòd ſi plærúmque plures re­
flexiones
, ſeu itus, redituſque fiant; cauſa manifeſta
videtur
, quòd ad parteis continentis oppoſitas, oppo­
ſita
quaſi hypomoclia, & onera fiant, quæ vices per­
mutent
; vt vices permutant duo parietes oppoſiti, in
quorum
vnum pilam ita adigis, vt ex illo repercutia­
tur
in alium, à quo pari modo in priorem reſiliat.
Addo in re deflexa tam ſecundum concauam, quàm
ſecundum
convexam partem fieri continüam quan­
dam
ſeriem hypomocliorum, & onerum, à quibus
compreſſio
, & repreſſio fiat.
Addo eandem rem ſe­
cundum
partem concauam variè corrugari, ſecun­
dum
convexam variè hiſcere; & ad illam particulas
quaſdam
ſuperficialeis adigi introrsùm; ad iſtam quaſ­
dam
interiores in ſuperficiem exprimi: ſicque, dum
aſſidua
deflexione altera ſuperficies contrahitur, alte­
ra
ampliatur, fieri curuitatem.
Adderem alia; ſed hæc
nimis
.
Vale iterùm.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index