Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 158 > >|
1ve aliud non nihil diſſitum, quieſcenſque collinees,
ſemper
à ſcopo ſis aberraturus.
Nempe, quia dum ma­
nus
connititur, transfertur intereà à curru ver­
ſus
anteriora; vt proinde pila, aut lapis tantundem à
ſcopo
antrorſùm feriat, quantùm promotus interà
currus
à momento vſque proiectionis fuerit.
Secùs
autem
eſſet, ſi fortè adeſſet currus alius, qui è re­
gione
, ac pari velocitate cum tuo transferretur; tunc
enim
, facto in illo ſcopo, directè in ipſum pila tende­
ret
, quia ſcopus tantundem, quantum tua manus
promoueretur
antrorſùm.
Ex quo fiet, vt ſi collu­
dendo
, coniicere pilam in famulum velis, qui aliquan­
procul extra currum ſit, illum quidem ſis præ­
tergreſſurus
, ſi quieuerit; at ſi pari velocitate, qua
currus
inceſſerit, ſis omninô aſſequuturus.
Quod ſi
fortè
non curru, ſed equo veharis, & experimenta
eadem
velis facere: eadem omninô, ac iiſdem om­
ninô
de cauſis contingent.
Adnoto ſolùm, ſi pilam,
aut
lapidem directè ſurſùm proieceris, & ab illius re­
ditu
, ſiue caſu timueris, non eodem tenore ſtatìm à
jactu
in cedendum eſſe: ſed vel concitatiùs, vt poſterius
cadat
, vel ſegniùs, vt anteriùs: Nam alioquin eodem
tenore
, vt vbique eris ſubiectus, ita ictum nuſquàm
euades
.
Quod ſi ſurſum quidem, ſed cum tantilla ta­
men
antrorſùm obliquitate proieceris, non erit cur à
caſu
timeas: quia, vt te quieſcente pila ſic projecta
non
recideret in te, ita non recidet te tranſlato; quo­
niam
vis à motu equi impreſſa efficiet, vt quantum
tu
ſucceſſeris, tantundem illa ſemper antecedat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index