Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 158 > >|
1tranſuersùm, obliquè, & quacúmque demùm ra­
tione, haud diſpar motus exhiberetur.
Cæterùm res
ita ſucceſſit, vt nihil ampliùs hæſerint; cùm acta Tri­
remi ea celeritate, vt intra horæ quadrantem, mari
aperto, tranquillóque, milliaria quatuor peruade­
ret, iſta, aliáque obſeruitârunt.
Miraculo autem
potiſſimùm fuit, lapidem è vertice mali abſque vi,
aut jactu dimiſſum, tam ex parte puppis à malo non
deſeri, quàm ex parte proræ ab eo non attingi: ſed
in eadem ſemper diſtantia, ſeu ſecundum lineam ip­
ſi parallelam continuò delabi.
II. Ac non hæreo quidem, optime virorum,
quin tu quoque dediſſes manus, ſi quadam ſorte
contigiſſet adeſſe te ſpectaculo; verùm non propte­
reà mihi adrogo, vt (licet me virum fidei plenum
habeas) tenearis idcircò hiſtoriam narranti nudam
aſſentiri.
Addo potiùs cauſam, quâ ſemel perſpectâ,
te non diſſenſurum confidam; ac prouoco ſimùl ad
experimenta adeò factu facilia, vt nihil neceſſe exi­
ſtimes mare proptereà ipſum adire.
Et cauſa quidem
generalis eſt, quia, Quicquid mouetur, motum ſuum
imprimit rebus omnibus, quas ſuſtentat: Reſque
perinde emittuntur, ſiue emittens motum à ſe, ſiue
ab alio impreſſum habeat.
Experimentum verò fa­
cillimum eſt, vt dum per prolixiorem illam nobiliſ­
ſimæ Bibliothecæ deambulabis pergulam, pilam lu­
ſoriam, aliumve globum manu teneas, remque ex­
plores.
Imprimis quippe notius eſt, quàm vt mo­
neri debeat, pilam tua manu ſuſtentatam tantun­
dem moueri, quantum ipſam manum; ſeu manum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index