Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 360 > >|
non modò probaret impetum, atque idcircò velocitatem ſicut
spatium increſcere; ſed speciatim quoque illud, quem edixit,
diametrum cuiuſlibet globi ita eſſe præciſam impetus illius
menſuram, vt eg altitudine duarum diametrorum præcisè, per-
cutiat duplò fortiùs: eg altitudine trium triplo: eg altitudine
quatuor quadruplò, &c.
Iußit autem Experimentum in Bi-
lance peragi, qua ruè ſuſpenſa, & alterâ lancium per aërem
liberâ, alterâ ſuffulta, & pondere exæquatâ cum libera, glo-
bóque ſimùl, ſi deinceps, inquit, dimittatur globus in liberam
eg vna ſui diametro, is percußionis impetu attollet ſuffultam
cùm ſuper-addito præci è vno ſui pondere; ſi eg duabus, cum
ſuper-addito duplo: ſi eg tribus, cum triplo: ſi eg quatuor,
cum quadruplo.
Et permirum tamen id Experimentum de-
prehendi falſum; quatenus dimiſſus globus eg altitudine dia-
metri vnius, non modò attollit cum altera lance (eo, quo dictum
eſt, modo exæquata) ponderis tantumdem, quanto ipſe eſt, ve-
rùm etiam duplum, etiam ab vſque ſeptuplum: & tantum idem
aliunde attollit non modò eg diametro vna altitudinis, verùm
etiam eg diametri ſemiſſe, imo eg quadrante, imò eg octante,
imò & eg vncia.
Quin-etiam eius ponderis, quem eleuat ſum-
mum eg diametro vna, duplum eleuat non eg diametris dua-
bus, ſed eg quatuor: triplum non eg tribus, ſed eg
nouem: quadruplum non eg quatuor, ſed eg ſedecim: adeò
proinde vt proprio R. P. experimento eius ſententia euertatur,
& Galileana confirmetur. Adde &, ſi velocitatis gradus
pro ratione diametrorum creſcerent, euenturum, vt dimißis eg
eadem altitudine duobus globis eg eadem materia, quorum
vnus eſſet diametro decies maiore, quàm alius, minor caderet
decuplo velociùs, et decuplò citiùs perueniret in terram, quàm
minor; cùm experientia tamen doceat cadere æque-velociter,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index