AD ART. IX. X. XI. XII.
De Paralogiſmo,
qui Galileo Definitionem ſpuriam impugnan
ti obiicitur.

Magno quidem molimine conatur R. P.
Paralogiſmum
oſtendere: ſed fruſtrà nihilominùs; cùm ſeu varios ſenſus
diſtinguat, ſeu propoſitiones retexat, ſeu conſequutionem ex
pendat, nihil aliud rursùs, quàm quæſitum, ſeu principium (vt
fuerat illi obiectum) petat; aut in ſeipſum etiam, vbi retorquere
quidpiam vult, mutato nomine, concludat. Haud iure verò
conqueritur ſibi affingi, quòd dixerit, ſpatio in duas parteis
æqualeis diuiſo, poſteriorem percurri dimidio temporis, quo prio
rem (vnde illatum eſt Incommodum de infinito spatio intra
ſecundum tempus percurrendo) cùm relata ipſißima illius ver
ba fuerint (de quadrante nempe, & dimidio quadrantis) ac, vt
poſſet Paralogiſmi Galileum conuincere, non fuerit alio prin
cipio vſus. Denique, ſi Paralogiſmus à Galileo admiſſus ſit,
oſtenditur R. P. alio loco aut nihil concluſiſſe, aut apertißimè
in eundem Paralogiſmum incidiſſe. A p. 110. 136.