Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 360 > >|
1
ART. IX. X. XI. XII. De Paralogiſmo,
qui Galileo Definitionem ſpuriam impugnan­
ti obiicitur.
Impugnat Galileus definitionem R. Patri probatam,
quòd ſi velocitates eſſent, vt emenſa ſpatia, atque idcircò
ſpatium v. c. duplum percurreretur velocitate dupla illius, qua
dimidium: ſequeretur duplum, & dimidium, ſeu totum, &
partem, eodem, aut æquali tempore percurri.
Nempe ſeu
motus æquabilis, ſeu acceleratus æquabiliter ſit, non potest ce­
leritas eſſe dupla per duplum ſpatij, quin ea exſiſtente vbique
dupla, duplæ partes percurrantur quibuſlibet temporibus, ſic­
que perueniatur eodem tempore ad dupli, & ad dimidij finem.
Contendit R. P. committi heic Paralogiſmum: & nullam
tamen rationem profert, quàm quæ continetur his verbis,
Si graue deſcendens per AB, tempus quodcum­
3[Figure 3]
que inſumat, putà quadrantem; ac deinde BC
ipſi AB æquale dimidio quadrante percurrat:
quis neget in C duplam haberi velocitatem eius,
quæ fuit in B? & tamen idem graue totam AC,
& dimidium eius AB non percurreret. Vbi ſanè
nihil aliud, quàm rem controuerſam ſupponit, habetque
pro principio: videlicet ſecundam partem percurri di­
midio temporis, quo primam.
Atque id quidem præter Incom­
modum ex poſitione hac conſequens, quòd cùm oporteat pari
modo percurri partem tertiam dimidio temporis, quo ſecun­
dam; quartam, quo tertiam, &c.
debeat cum effluxu temporis
ſecundi percurri spatium infinitum: quatenus omnia illa di­
midiorum dimidia, ſiue fragmenta temporis non poſſunt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index