Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 303 > >|
1
IOANNIS
DE GVEVARA
CLER. REG. MIN.
IN ARISTOTELIS MECHANICAS
Commentarii:
VNA CVM ADDITIONIBVS QVIBVSDAM
Ad eandem materiam pertinentibus.
OPERIS ARGVMENTVM.
Tota hæc Ariſtotelis Mechanica tra­
ctatio in duas partes diuiditur, in qua­
rum prima, vniuerſalis quædam do­
ctrina traditur de natura & obiecto
ipſius facultatis Mechanicæ, tum de
cauſis & principijs earum operationum
ad quas facultas ipſa ordinatur in vni­
uerſum; quæ ſanè principia vt præco­
gnita, ſunt etiam ſpeciales rationes aſſentiendi concluſionibus
in ſuis demonſtrationibus, præter vniuerſaliora illa Geome­
trica elementa, ac theoremata, quibus paſſim quoque vtitur
in eiſdem demonſtrationibus.
Huiuſmodi autem cauſæ at­
que principia, ſunt quæ de natura & admirandis proprietati­
bus circuli ab ipſo Ariſtotele afferuntur.
Siquidem in reſo­
lutione, ad ea reducuntur & in ipſis fundantur quæcunque
de mechanicis inſtrumentis, eorumque motionibus in progreſ­
ſu demonſtrantur, vel quæcunque ad artificioſam motionem,
aut detentionem grauium & leuium hìc oſtenduntur.
Proin­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index