Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 258 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="1">
            <p type="main">
              <s id="s.000061">
                <pb xlink:href="082/01/010.jpg" pagenum="48"/>
              Nunc age, res quoniam docui non posse creari
                <lb/>
              de nilo neque item genitas ad nil revocari,
                <lb/>
              nequa forte tamen coeptes diffidere dictis,
                <lb/>
              quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
                <lb/>
              accipe praeterea quae corpora tute necessest
                <lb/>
              confiteare esse in rebus nec posse videri. </s>
              <lb/>
              <s id="s.000062">principio venti vis verberat incita portus
                <lb/>
              ingentisque ruit navis et nubila differt,
                <lb/>
              interdum rapido percurrens turbine campos
                <lb/>
              arboribus magnis sternit montisque supremos
                <lb/>
              silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
                <lb/>
              cum fremitu saevitque minaci murmure ventus.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000063">sunt igitur venti nimirum corpora caeca
                <lb/>
              quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
                <lb/>
              verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
                <lb/>
              nec ratione fluunt alia stragemque propagant
                <lb/>
              et cum mollis aquae fertur natura repente
                <lb/>
              flumine abundanti, quam largis imbribus auget
                <lb/>
              montibus ex altis magnus decursus aquai
                <lb/>
              fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
                <lb/>
              nec validi possunt pontes venientis aquai
                <lb/>
              vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
                <lb/>
              molibus incurrit validis cum viribus amnis:
                <lb/>
              dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
                <lb/>
              grandia saxa: ruit qua quicquid fluctibus obstat.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000064">sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
                <lb/>
              quae veluti validum eum flumen procubuere
                <lb/>
              quamlibet in partem, trudunt res ante ruuntque
                <lb/>
              impetibus crebris, interdum vertice torto
                <lb/>
              corripiunt rapideque rotanti turbine portant.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000065">quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>