Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 258 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="1">
            <p type="main">
              <s id="s.000065">
                <pb xlink:href="082/01/011.jpg" pagenum="49"/>
              quandoquidem factis et moribus aemula magnis
                <lb/>
              amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000066">tum porro varios rerum sentimus odores
                <lb/>
              nec tamen ad naris venientis cernimus umquam,
                <lb/>
              nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
                <lb/>
              usurpare oculis nec voces cernere suemus;
                <lb/>
              quae tamen omnia corporea constare necessest
                <lb/>
              natura, quoniam sensus inpellere possunt.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000067">tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000068">denique fluctifrago suspensae in litore vestes
                <lb/>
              uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000069">at neque quo pacto persederit umor aquai
                <lb/>
              visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000070">in parvas igitur partis dispergitur umor
                <lb/>
              quas oculi nulla possunt ratione videre.
                <lb/>
              quin etiam multis solis redeuntibus annis
                <lb/>
              anulus in digito subter tenuatur habendo,
                <lb/>
              stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
                <lb/>
              ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
                <lb/>
              strataque iam volgi pedibus detrita viarum
                <lb/>
              saxea conspicimus; tum portas propter aena
                <lb/>
              signa manus dextras ostendunt adtenuari
                <lb/>
              saepe salutantum tactu praeterque meantum.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000071">haec igitur minui, eum sint detrita, videmus.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000072">sed quae corpora decedant in tempore quoque,
                <lb/>
              invida praeclusit speciem natura videndi.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000073">postremo quaecumque dies naturaque rebus
                <lb/>
              paulatim tribuit, moderatim crescere cogens,
                <lb/>
              nulla potest oculorum acies contenta tueri;
                <lb/>
              nec porro quaecumque aevo macieque senescunt,
                <lb/>
              nec, mare quae inpendent, vesco sale saxa peresa
                <lb/>
              quid quoque amittant in tempore cernere possis.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000074">corporibus caecis igitur natura gerit res.
                <lb/>
              </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000075">Nec tamen undique corporea stipata tenentur
                <lb/>
              omnia natura; namque est in rebus inane.
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>