Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 258 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="1">
            <p type="main">
              <s id="s.000052">
                <pb xlink:href="082/01/009.jpg" pagenum="47"/>
              flumina suppeditant ?</s>
              <s id="s.000053"> unde aether sidera pascit?</s>
              <s id="s.000054">
                <lb/>
              omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
                <lb/>
              infinita aetas consumpse anteacta diesque.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000055">quod si in eo spatio atque anteacta aetate fuere
                <lb/>
              e quibus haec rerum consistit summa refecta,
                <lb/>
              inmortali sunt natura praedita certe,
                <lb/>
              haut igitur possunt ad nilum quaeque reverti.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000056">denique res omnis eadem vis causaque volgo
                <lb/>
              conficeret, nisi materies aeterna teneret,
                <lb/>
              inter se nexu minus aut magis indupedita;
                <lb/>
              tactus enim leti satis esset causa profecto,
                <lb/>
              quippe, ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
                <lb/>
              contextum vis deberet dissolvere quaeque.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000057">at nunc, inter se quia nexus principiorum
                <lb/>
              dissimiles constant aeternaque materies est,
                <lb/>
              incolumi remanent res corpore, dum satis acris
                <lb/>
              vis obeat pro textura cuiusque reperta.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000058">haud igitur redit ad nilum res ulla, sed omnes
                <lb/>
              discidio redeunt in corpora materiai.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000059">postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
                <lb/>
              in gremium matris terrai praecipitavit;
                <lb/>
              at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
                <lb/>
              arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur;
                <lb/>
              hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
                <lb/>
              hinc laetas urbes pueris florere videmus
                <lb/>
              frondiferasque novis avibus canere undique silvas;
                <lb/>
              hinc fessae pecudes pingui per pabula laeta
                <lb/>
              corpora deponunt et candens lacteus umor
                <lb/>
              uberibus manat distentis; hinc nova proles
                <lb/>
              artubus infirmis teneras lasciva per herbas
                <lb/>
              ludit lacte mero mentes perculsa novellas.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000060">haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
                <lb/>
              quando alid ex alio reficit natura nec ullam
                <lb/>
              rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000061"/>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>