Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
< >
page |< < of 145 > >|
1quæ & calorem ex illo motu naſcentem, quo corpora tene­
reſcunt
, magisq, fragilia fiunt, obtundit.
Vnde adamantes, qui­
bus
gemmæ ſolidiores poliuntur, ex illâ velocitate motûs ſpe­
ciem
carbonis igniti aſſumunt.
Differentia autem plagæ fit
pro
ratione arenularum: craſſiores enim & magis duræ ma­
iora
auferunt ſegmenta.
Itaque gemmas rudiores, multúmque
aſperitatis
habentes priùs ſaxis arenulatis, quæ molis circum­
aguntur
, affricantes, illâ attritione complanant: inde lapide
ſmiri
in farinam trito poliunt: & magis ſubtili eiuſdem polline
levigantes
, demum perfectionem terrâ tripolitanâ inducunt.

Vitra tamen quia molliora, calce ſtanni levigantur.
Nec differt illarum ſectio per ſerram æream edentulam facta,
lentiſſimo
tractu arenulis interfuſis radente: pro quarum diverſi­
tate
mutatur quoque vulneris amplitudo.
Nam craſſior arena,
inquit
Plinins, laxioribus ſegmentis terit, & plus erodit mar­
moris
, maiúſque opus ſcabritia polituræ relinquit.
Ita ſectæ atte­
nuantur
cruſtæ.
Duplex ergo incommodum ab arenâ craſſio­
re
: nam & plus decedit gemmis à plagâ latiore: & ſuperficies
aſpera
maiorem in poliendo laborem exigit.
Itaque olim uſque
ad
Æthiopas, & Indos arena petebatur: quarum Æthiopica
mollior
, nullâque ſcabritie ſecans.
Nunc verò lapis ſmiri &
terra
tripolitana in uſum polituræ ſucceſſit.
Neque ſolum gem­
, marmora, & vitrum arenâ, ſeu lapide arenoſo poliuntur;
ſed
etiam metalla: cotibus enim ferrum atteri & pulvere ſmi­
ri
levigari conſtat.
Verùm hæc inſuper limam ſentiunt:
quòd
gemmis non convenit.
Tametſi dicat Plinius nobili­
um
gemmarum ſoli Topazio id accidere: reliquas verò coti­
bus
Naxijs poliri.
Quod quidem de politurâ rudiori & incho­
atâ
intelligendum: neque enim aut reliquas gemmas cotibus:
aut
topazium limâ perfici potuiſſe credendum.
Noſtratem
quoque topazium licet molliorem reliquis gemmis, limam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index