Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 145 > >|
SER ENISSIME REX &c.
SOpitis eram ſenſibus; uti contingit his,
qui ſomno premuntur: cùm ecce tibi [...]αν αόζι-
στον
! cui nulla certa ſpecies, omnia tamen ineſſe,
ipſum verò cubo inniti videbatur.
Cui ego: Quis-
es? Tuus, inquit, Motus: adſum, ita tibi nun cius
ſim, ab novum Regem, annum auſpicaturus no-
vum.
Ego verò ſuccenfens: ô ignauiſſime, inquam,
adeone tui generis es oblitus? quem pridem in Hungariam deſtinaram;
ita inter applauſus tu quoque plauſum ferres.
Siue tardus, ait ille, ſiue ve-
lox ſim, non degenero à meis natalibus.
Namque iraſcor his nouis Zeno-
nibus, qui me ignauis morulis concidunt.
Quòd verò nunc tardiùs ad-
ſum; quàm fortaſſe velles, tibi, non mihi imputa: qui me de plano
circuli qua-␥dratum feciſti.
Quanquam, ſi mihi auſcultes, in lucro reponas hanc
meam tarditatem: quæ non abſque nutu accidit illius Genij, qui Symbo-
lo Regio in te, libróque tuo præluſit.
Eſt enim numerus myſticus huius
Anni: quòd 1600 cubos efficiant primi paris 200. atque ch alios cubos
ſecundos 25. qui numerus eſt quadratus ſecundi imparis.
At veeò nu-
merus annorum 48 ſex cubos includit primi paris.
Anni demum 9 elapſi,
eg quo adMAGNVM CÆSAREM nuncius fui, quadratum abſoluunt pri-
mi impatis.
Quò nimirum ſtabilitatem præſagiant futuri regni: in quo
ſubPRIMO AVGVSTI NOMINIS QVADRATO Sabbatha orbis aget.

Quin ipſum nomen auſpicatum FERDINANDVS QVARTVS
hoc myſterio numerorum eſt fœcundum.
Inſunt enim 1016 Et 1000 qui-
dem cubos efficiunt ſecundi imparis octo: cuius duplum dat numerum
reliquum 16 & ipſum quadratum ſecundi paris: conſtantem verò du-
obus cubis primi Paris.
Cui proinde Quadratura debetur Lunulæ ori-
entis.
Et quid inquam ego, Symbolo Regio, mihique; atque huic meo libro
eſt commune? Tum ille: non vides, inquit, hunc circulum Symbolo ad-
ſcriptum, hunc abacum parallelogrammis inſcriptum, hanc demum fi-
guram ſtellatam è triangulis & pentagono contextam? quid præter
has figuras habet tuus liber? Neq, temerè inter radios geometricæ ſtel-
coruſcat ν̔γ[...] Symbolum medicinæ: quia nimirum utriuſque ſcientiæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index