Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 145 > >|
gnarum eſſe voluit futurum Vatem: qualem quoque vitæ humanæ cuſto-
dem requirit veſter Hippocrates.
Rectè quidem tu hæc, inquam ego: at
verò huius acerræ atque ignis, quis nam in me typus? Tam citò, refert ille,
es oblitus! nam alioquin malorum ſenſus eſſe ſolet diuturnus.
Ego
verò dic, amabo te, aio quidnam ex igne mali ſum paſſus? namillud qui-
dem ego prorſus ignoro.
Quòd enim non ita pridem utramque Domum,
quæ ex hæreditate meâ erant reliquæ, ignis abſumpſit, tu optimè noſti
quàm æquo animo tulerim: leuior enim hæc jactura mihi viſa; quàm ut
mentem his aſſuetam turbaret.
Ad hæc ille: non meminiſti, inquit,
illâ eadem nocte, quâ Phitomorphoſis tua ſymbolo præludebat, ma-
num tibi aduſtam? Memini ſanè, inquam ego.
Nam ubi ſtudijs feſſum
caput in codicem ſacrum reclinaſſem; dormienti mihi, neſcio quo pa-
cto, manus dextra ſubducta, & in ignem candelæ paulo remotioris pro-
ducta digitum anularem aduſſit: cuius ſenſus acer me quidem euigila-
re fecit, manum verò ut inſanam incuſare.
Ita quidem tu, ait Motus, à
veritate aberrans: at verò illa te longè ſapientior fuit: quæ a Sapien-
tiſſimo Genio tum dirigebatur: Vt nimirum etiam hac parte ſymbolum
impleres.
Deinde veró quòd igne hoc elementari futurum Vatem initi-
ari oportebat.
Vide nunc has plantas, quibus Symbolum inſignitur.
Agnoſcis hanc perpetuò virentem atque victricem LAVRVM: quam ignis
Jouius tuetur incluſus? hanc PALMAM canenti OLIVÆ ſociatam? effare:
quid ſiles? Agnoſcis nunc demum tuam Phitomorphoſin? Ohe quid
audio, inquam ego! etiamne mentis penetralia tibi patent? quem ego
rebar ſolis corporibus mancipatum.
Et ubi inquit ille maiores per-
turbationum motus, quàm in mentibus humanis? At velocitas mentis,
inquam ego, omni motu corporeo eſt velocior.
Si ergo ineft velocitas,
ait, inerit ſanè & motus.
Quanquam falleris, ratus mentem Corpori
huic terreno alligatam omni motu corporeo eſſe velociorem: quæ neq,
huius frigidi Saturni velocitatem ullâ ratione aſſequi valet.
At COPER-
NICVS, inquam ego, cum GALILÆO & multâ turbâ ſophorum hanc tibi
Cœlóque prærogatiuam ademit: qui ſolem in medio mundi ſtare immo-
tum, terram verò circumire juſſit.
Atqui refert ille, in eo ſatis oſten-
dunt animi ſui tarditatem: Dum aſſequi non valent hanc meam in cor-
poribus velocitatem.
Sed hîs relictis ad tuam Phitomorphoſim me
conuerto: neque enim abeſſe potui ex illâ motione; dum planta una ex

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index